Ohservationes circa Codices Graecos MSS. N. T. 9
clesiasticorum, tum annorum, quibus hic vel ille, cujus mentio fit, IVhbgislratum gessit.
18. In primis notandum, quis fit posejfor alicujus Codicis & quis fuerit?ne quod saepius accidit, eundem testem pro tribus aut quatuor citemus.Qua in re Simonius Amelottium false ridet, qui Stephani Codicem pri-mum , & Complutensem, & Cardinalis Ximenii, & Cifnerii & Alcala-num, pro totidem diversis MSS. citaverit, cum non fit niti unica, ea«que typis vulgata, Editio.
19. Scriptores Graeci interdum apponunt, quo Anno scriptus Codexfuerit:numerant autem a Mundi Ortu,ad Christi nativitatem annos 5508.& ita porro. Suspicor tamen, alicubi numeros aut male positos aut maleexcerptos esse, ut Codex antiquior videretur.
CAPUT II.
'Descriptio Veterum Codicum primae Clajss.
I. Gmen ducat Codex Alexandrinus pictus, quem Alexan«
dria Constantinopolim attulit Cyrillus Lucaris Patriar-cha, & Carole» 1 . Regi Angliae per ejusdem apud Tur-carum Imperatorem Legatum Thomam Roe dono de-dit, in Bibliotheca Regia ad hunc usque diem religiosecustoditum No. III. b. Codex esi Veteris NoviqueTefiamenti Graecus membranaceus in folio; singulae paginae duas exhi-bent Columnas, quarum singulae quinquagenis circiter constant lineis.Innotuit iste Codex primo per Patricium J unium Bibliothecarium Usserio,Grotio, Rammondo, & per hos Pricaeo atque Curcellaeo ; deinde exeodem Alexander Huissus diligentius Variantes Lectiones collegit, & inPolyglottis Londinensibus edidit; novissime etiam a Millio & post hunc,a me ipso studiose cum editis collatus est.
Ceterum quaedam circa hunc Codicem monenda duximus, ac primumde Antiquitate ejus Inscriptio Arabica hanc traditionem prae se fert „me-„ morant, hunc librum scriptum fuisse manu Theclae martyris, addente„ Cyrillo Lucari, prout ex traditione habemus, paulo post Concilium Ni-„ caenum”. At vero duae istae traditiones fecum invicem pugnant; The-cla enim Protomartyr vixit tempore ipsius Apostoli Pauli, antequam Li-bri N. T. omnes scripti essent. Et licet Grabius sibi visus fuerit depre-
B hen-