Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

§ 8 Trolegomen. Cap. V. Seit. III.

inspectione Codicis discere licet, & ipse Epistola 7. libri 1. ad Budaeumhoc ultro fatetur.

IU. Codex Basiliensis B. IX. ult.membranaceus in Octavo minori »con-tinet Acta & Epistolas Apostolorum, quaternionibus viginti septem, Ha-bet praefixas tWHirei? Euthalianas, & in fine a-wa^d^ov, quod indicio estalicui Ecclesiae inserviisse: accuratior est atque vetustior superiori, mul-tae omissiones a prima vel paulo juniore manu correctae apparent, paucain hoc quoque correxit ipse Erasmus, qui hunc Codicem pari modo ty-pothetis maculandum tradidit atque praecedentem. Fuit Amerbachio-rum, ut inscriptio in principio & ad calcem appoiita docet. Ab illo tem-pore partim a muribus partim a Bibliopego, qui cum parte marginis,par-tem etiam Correctionum Erafmianarum resecuit, non nihil detrimentipassus est.

Hujus Codicis V. L. exhibet Millius in Appendice B. 2.. notatas; Codi-cem vero ipsum ita describit. Erasmus, inquit, in Actis Apostolorum & Epistolis Apostolicis, Codicisusuram n actus est, qui Praedicato- rum Basileae erat. Hic autem una cum Textu S. etiam Theophylacti Commentarios exhibebat. Exemplar mire castigatum esse ait, & ve- nerandae antiquitatis : sexcentorum circiter annorum scilicet, neque enim vetustius multo esse potuit, modo quidpiam in eo foret Theo-. phylacti, qui non floruit nifi post annum a Christo nato millesimum..M Quanquam ex lineolae unius specimine accurate graphiceque depictae a doctissimo Battierio , haud ultra annos quingentos liber hic assurgere videtur. Hunc Codicem longe fidelius ac pressius insecutus est,quam,, alterum illum antiquissimum in Euangeliis. Et quidem sicut ad prio- rem expressum erat Apographurn, quo utebantur Typograph! in excu- dendiis Euangeliis, mutato & castigato hic illic Textu,e reliquisCodd..j, & Citationibus Patrum, quas in immensum cumulum Erasmus college- rat: ita in Actis & Epistolis ad alterius hujusce fidem descripsere Tex- tum praelo destinatum, variatis hinc inde sed longe quam in Euange- siis parcius verbis quibusdam, prout e re videretur, ac contextus ipfi- us ratio postularet. In Actis exemplari huic religiose admodum ad-j, haesere Typi,ita tamen, ut istius Codicis textum emendarit Editor locis quantum quidem observarim paulo amplius quadraginta ; recesserit ve- ro ab istius Lectione locis decem haud sine textus genuini dispendio. In Epistolis D. Pauli textum hujus Codicis ita retinet haec Editio, ut tamen in locis 170. plus minus ab eo abeat; triginta circiter in locis perperam; in reliquis summo quidem cum judicio & auctoritate prae- stantiorum Codicum. In Epistolis Catholicis ab hoc exemplari reces-3 , sum est locis undecim ; in novem recte, in binis non item.

Qptarem. sane , ut Millius, cum & hunc & primum Codicem secun-dae