Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

'Descriptio Veterum Codicum Quartae Cla(sis,five Junior, hinc inde repert. 6 i

XIV. Codex Genevensis z. Quatuor Euangeliorum Constantinopoliallatus, t-

XV. Codex Caesareae Bibliothecae i. in Folio, constat foliis 6zz. aBusbequio Constantinopoli comparatus ; Continet V. & N. T., mutilusest a Cap. XX. 7. Apocalypfeos, teste Lambecio.

XVI. Codex Caef. z8. in Folio, constat foliis 35-8. & quondam fueratAndreae Conterarii Veneti, cujus insignia gentilitia in primo folio depi-cta sunt. Continetur eo N. T. scriptum minutioribus literis Graecis (ne-quaquam vero Uncialibus, ut ait Miilius) quomodo fere scriptura est im-pressi Codicis Complutensis. Contulit eum cum editis Gerhard us aMa*stricht, Syndicus Bremensis ad Imperatorem Legatus Ao. 1690. unde apo*graphum nactus Miilius appendici suae inseruit sub titulo Viennensis, inEditione vero Wetsteniana anni 17x1. vocatur Caefareus.

XVII. Codex Caef. 29. in Quarto, constat foliis 300. & ex celeberri-ma Regis Hungariae Matthiae Corvini Bibliotheca Budenfi petitus est.Continentur eo IV. Euangelia cumScholiis; adest Hippolyti Thebani fe-culi XI. scriptoris tractatus de Genealogia Christi.

XVISI. Codex Seidelii Berolinensis, quem ex Graecia attulit , conti-net Acta & Epistolas Apostolorum cum Apocalypsi. Cum recentistimiscongruit. Nicolaus Westermannus, in ceteris partibus languidior, A-pocalypstn accuratius, ut videtur, cum editis contulit, & cum Kuslerocommunicavit.

XIX. Codex Jo. GotliebCarpzovii Lipsiensis, continet IV. Euangeliain Quarto cum figuris, eum scripsit in membrana rsdpyi@^n*u7tAiou, contulit vero, qui 600. annorum esse judicavit, Bornerus, aquo Kusterus V. L. acceptas suae editioni inseruit.

XX Codex Euangeliorum Graeco-Latinus a GeorgioDouza Constan-tinopoli allatus, & Gomaro Leidae visus ; cujus iste mentionem facit inlocum ]o. VIII.

XXI. Codices Graeci, quorum fit mentio in Correctorio Bibliorum La-tinorum feculo XIII. scripto, f.

XXII. Codices, quibus Laurentius Valla in concinnandis Annotatio-nibus in Latinam N. T. editionem ex collatione Graecorum exempla-rium usus est. Qui & quales fuerint, & ubi terrarum nunc lateant, in-certum est ; in Matth. XXVII. 12. ait ,, tres Codices Latinos & toti dem Graecos habeo, cum haec compono, & nonnunquam alios Codi- ces consulo. At in joann. VII. 29. septem, inquit, Graeca exern- plaria legi, in quorum singulis ita scriptum est: ubi existimo vel innumero vel in appellatione Codicum errasse Valiam, nam si conferas an-notationem in Jo. XVIII. 28. deprehendes, illum septem Latinos ha-buisse Codices. Istud tamen observavi, Lectiones Vallae a veteribus

H 3 omni-