gi Trolegomen. Cap. V. Se fi- III.
omnibus Codicibus diiTentire, cum novis autem nuperisque congruere, f.
XXÜI. Codex Apostolicarum Epistolarum ex Rhodo insula »in Hispa-niam allatus, ac deinde F. Cisnerio Cardinali dono datus, ejusdemquejullu in publica Complutenlis Academiae Bibliotheca repositus, ad quemfrequenter provocat Stunica, docetque editionem Complutenfem ex eopraecipue prodiiile : Erasmus vero suspicatur , ad Latinam versionempaffim refictum ac detortum fuisse.
XXIV. Codex Joannis Rcuchlini, continens Apocalypsin cum Com-mentariis in line mutilam. Ad hunc unicum Erasmus expressit Editio-nem suam, ut ipse fatetur ad Stunicam & ad Leum: utroque loco vocatvetustissimum ; ex Lectionibus vero & erroribus istius Codicis contra-rium patet.
XXV. Codex Epistolarum Paulinarum chartaceus in Octavo, manuH.Zuinglii scriptus, cum in Eremo Helvetica esset A°. 1516. Asservaturin Bibliotheca Ciuium Tigurinorum. Deprehendi autem certis indiciis,hunc Codicem esse 'Amy^cpov Editionis Erasmi primae, scriptum a Zuin-glio eo fine, ut Textum Pauli eo facilius memoriae suae imprimeret, f.
XXVI. Codices Romani XXII. Ex illis X. exhibent Euangelia , aliiVIII. Acta & Epistolas, denique IV. Apocalypsin; contulit eos jussu Ur-bani VIII. Papae Romae e Vaticana potissimum & primariis in Urbe Bi-bliothecis Joannes Matthaeus Caryophilus, eo fine, ut inserviret editioniGraecae Novi Testamenti, circa annum 162.5. Cum vero consiliumistud ad exitum perductum non fuisset, Collatio Caryophili in Bibliothe-ca Francisci Cardinalis Barberini, Urbani Papae nepotis, reposita atqueibi circa annum 164z. ab Iiaaco Voffio conspecta, tandem Ao. 1673. aP. Possino ad calcem Catenae Graecae in Marcum, Romae editae,sub-juncta est ; quae cum sero in Angliam advecta esset, Editor OxoniensisA°. 1675. non nisi a Capite XXV. demum Actorum Apostolicorum eauti potuit: Millius vero totam in suam editionem transtulit : Haec ideoprolixius exequenda mihi duxi,ne quis, ut a multis factum est,confunde-ret ipsos Codices MSS. cum eorundem Collatione a Caryophilo ad Editio-nem Antwerpiensem anni 157z. instituta & ex Bibliotheca Barberini edita.
Ceterum duo nobis hic oriuntur dubia, alterum circa numerum , u-trum eo tempore tot MSS. Graeci Codices N. T. Romae fuerint, an ve-ro numerus iste ex editione Stephan! desumtus sit ? alterum circa Lectio-nes ipsas, utrum revera ex Codicibus Graecis, an vero ex Latina Vulga-ta Versione petitae sint ? Utrumque non aliter quam ipsis Libris prolatissolvi potest.
CAP.