Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

i$o Trolegomen , Cap. XIV.

to adjecit V. L. non tantum Stephanicas, & Bezae ex Codd. Cantabri-giensi & Claromontano , sed etiam ex variis MSS. Codd. Anglicanis,quos Cap. V. best. II. descripsimus, quosque magno exhausto laborecum editis vel ipse contulit vel conferendos curavit Jacobus Usserius.Varia tamen hic desiderantur, nam primo ex omnibus istis Codicibus inAnglia repertis ne unus quidem fatis vetulius aut alicujus autoritatis est;dein Codex Angi. XXXII. Montfortii dictus, qui totum N. T. continet,non nisi in Euangeliis & Actis cum editis collatus est, neglectis Epistoliscum Apocalypsi ; denique Velesii V. L. tanquam ex Graecis Codicibusexcerptae proponuntur, quas ad Latinos tantum Codd. pertinere supraCap. VIII. extremo probavimus. *

4. A°. i6y8. Stephanus Curcellaeus edidit N. T. cum V. L. in ix ,quae editio post ipsius mortem ter , annis nempe 1675 , 1685 , & 1699.praelo subjecta rursus fuit. Consilium suum & rationem operis in Prae-fatione ita proponit: „Cum animadverterem, inquit, cognitionem V. L.,, esse valde utilem , & propemodum necessariam , & tamen magnam„ partem earum, quas vetera MSS. continent, in hodiernis Editionibus,, desiderari, operae me pretium facturum arbitratus sum, si colligerem„ omnes, quas in diversis exemplaribus invenire possem, & novae editi-„ oni adjicerem”.

Docet deinde in Textu se expressisse superioris temporis Elzevirianaseditiones; quae Stephani tertiam exhibebant, in ima vero pagina exhi-buisse V. L. non tantum quas ediderat Stephanus, aliasque ejus conjectu-ras, & ex Erasmica & Complutenfi collectas editione , verum etiam exquatuor Codicibus MSS., nimirum Bezae, quem Claromontanum illevocaverat, Epiüolarum Paulinarum , Thuanaeo totius N. T. si Mat-thaeum detraxeris, Mazariniano IV. Euangeliorum ante octingentos an-nos scripto & Constantinopoli allato, nec non ex alio MS. adhuc vetu-stiore.

Addit porro, ut vulgari objectioni occurreret: , Fateor exemplarium, nostrorum scripturam plerumque meliorem esse ea, quam V. L. exhi-, bent; sed non semper. Ideoque Textui sunt adjiciendae , ut unicui-, que intelligent} libera relinquatur facultas, quam volet eligendi aut re-, jiciendi. Quod vero praeterea quidam afferunt, id este noxium, ut-, pote quod suspicionem ingerere postit, scripturam Novi foederis ita, esse corruptam , ut tutum non sit illi fidem adhibere, sicile diluitur., Nam contra potius corruptionis suspecta esset habenda , si V. L. ornis, sae forent, quia ignoraremus, an veram haberemus. Sed omnibus di-, ligenter annotatis certi possumus este , veram quoque inter illas reper-, tum iri, & accurato solum examine opus esse, ut a falsis discernatur.» Optandum quidem esset, ut nulla diversitas Lectionum in hoc libro in-veni-