De V. L. ColleSloribus & Editoribus . 151
, veniretur, & ut omnes, qui eum descripserunt, tam fideliter & accu-*» rate in isto opere se gessislent, ut cuncti Codices ad unguem inter se, consentirent. Sed quandoquidem res aliter se habet, & jam ab anti-, quis feculis quaedam loca non eodem modo in omnibus exemplaribus, lecta sunt, ut paffim teflantur Interpretes, malum istud dissimulatione, non sanabitur. Nullus enim, qui veterum aut recentiorum Commenta-, rios vel obiter inspexerit, id ignorare potest. Sed laus fit Deo, quod, nullum inde fidei Chriitianae periculum imminet. Quantacunque enim, Scripturae varietas in his libris occurrat, nihil tamen inde productum, est hactenus, quod erroribus aut vitiis vel minimum faveat, sed omnia, optime ad veritatis & pietatis defensionem in illis conspirant. Forte, quidem Orthodoxis per V. L. aliquis eripietur locus, quo adversus, Haereticos pugnare consueverunt. Sed ea, quae alicujus in fide Chri-, stiana sunt momenti, tot Scripturae locis repetuntur , ut etiamsi unus
, aut alter eorum nobis deesset,nonpropterea veritas periclitaretur_Si
,, angustia Marginum permisisset, ubique libros nominassem , quos secu-, tus fui, ut qui vellent consulere eos quirent. — Vale & operi in com-, munem Christianorum utilitatem suscepto gratus fave : &, sicubi nos, in tot minutiis forte lapsos esse contigerit, benigne ignosce.
Licet autem Curcellaeus quod promiserat fideliter atque perquam di-ligenter praestiterit, malam tamen apud multos gratiam iniit, quorum a-lii eum ejusmodi crimine, quasi in quibusdam locis faveret partibus Soci -nianis , insimularunt, licet nusquam ille sententiam suam interposuerit,-sed satis habuit aliorum Observationes aut Lectiones tantum recensuisse:alii de negligentia ejus conquesti sunt: quod Ledliones varias notaverit,,nulla sabla mentione codicum , ex quibus haufit , mtm ex MS. vel excuso ,,num Le&io ex conjeblura adsnmta ; quod postremum etsi praecipue urgenttamen prorsas falsum est, quoties enim conjecturam proponit, diserte'praefatur, ita H. Stephanum vel Casaubonum vel alios VV. DD. con-jecisse. Qui liberalster cum Curcellaeo agere sibi videntur , concedunt-ur tota ejus V. L. farrago pro Lectionibus unius singularis Codicis habe-atur, cujus autoritas contra consensum amplius ducentorum aliorum nul-la sit: at hoc perquam iniquum est, idque eo minus ferendum, quod vi-ri docti non ignorarunt utique, V. L. maximam partem ex Editione Ste-phanies A°. 15-50. desumtas esse; cum itaque Stephanus ibi quatuor, fex& plures testes producat, cur iidem a Curcellaeo citati pro unico tantum-habebuntur? *
5. A°. 1660. Joannes Pricaeus Commentarios edidit in varios N. T„libros, in quibus vulgato Graeco textui non raro Latinam Versionem,,aut Codicis Alexandrini Lectionem , aut suas conjecturas praefert. *
6. A». 167z. Johannes Saubert us Helmstadii edidit in quarto V. L.
Textus-