Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

Animadversiones & Caat. ad Examen Var. Lett. N. T. necefariae. 187

1. Plerique Editores videntur hactenas valde solliciti fuisse, ne quid deverbo Dei periret; hinc verisimilius ipsis visum est, potius ubi scripturabrevior est, aliquid omissum, quam ubi longior est, additum fuisse. Quodsi utrinque aequale momentum atque periculum est, variaque Lectio tamex additione , quam ex omissione proficisci potuit, nullam video ratio-nem, cur inclinemus in hanc potius quam in alteram partem. Nam nonminus impie factum efl, si quis verbo Dei aliquid assuit, quam si quissciens & prudens aliquid ex eodem detrahit, imo periculum in priori fa-cinore majus esse videtur : potest enimvero sine magno Textus S. detri-mento aliqua sententia abesie alicubi, quae in aliis locis frequenter incul-catur; at vero nusquam tuto verba Dei cum verbis hominum permiscen-tur, &, quasi ejusdem commatis sint,confunduntur. Ita judicat Leus an-notatione quinta contra Erasmum:,, Minus, inquit, mea sentent ia periculi est, si quis fateatur subtractum , quam si fateatur additum: quando plus detrahitur sapientiae Spiritus, si quis addendum putet, quasi mi- nus justo sit dictum, quam si per imprudentiam quisquam subtrahat, quasi minus potuisset dici, 2. Qui talia assumenta temere in Textumrecipiunt, solent plerumque illa reliquo Textu frequentius in ore habere,& tanquam foetum , cui ipsi obstetricati sunt, quique ipsis autoritatemsuam debet, majori dilectione prosequi; quo magis alii deinde ab illis re-cipiendis abhorrent; graviorque suspicio oritur, quae non raro in litesapertas degenerat. Tutiorem igitur , magisque concordiae stabiliendaefacientem sententiam eligunt, qui caeteris paribus, cum Codicibus omit-tentibus contra addentes faciunt. Huc facit dictum Cofmae Indicopleu-

stis: oj TOV TihilOV ypi^ldVOI/ iX. T CLfJ.(plßct,?h.C{A,tVCdV , T (V^idÖlTCtlV ysif

Ktivus c^oXoyasivöüv ygaCpav, 'ixctvtog vrdvTct piqvucvTtWT Trsit rs r xpctvuly, ysi f yfc,

ndi fsoiyduv, xdi 7 ra,vTo? § Myfict,T&> $ xpriavucS. Absit, inquit Zegerus in Philem. 6., ut quisquam velit assutitiis hujusmodi verbis convincerel, Haereticos. 3. Atque ita quidem judicaremus, si maxime omnia utrin-que paria esient; at vero si longe pluribus ex causis & frequentius factumest, ut aliquid adderetur, quam ut aliquid omitteretur, ultro consequi-tur, multo esse verisimilius, aliquid in uno codice additum , quam inal-tero omissum suille; Quippe omissionis duas tantum video rationes, ne-gligentiam, quae praecipue in spjoreAstmu? fefe prodit, & ignorantiam,quando librarius vocem insuetam non intelligens , illam citra sententiaedispendium omnino abesse posse credidit; utri usque causae effectus intrapaucos Codices & intra pauca loca debuit subsistere; at vero additionumlonge crebrior fuit occasio, quando glossemata margini adfcripta posteain Textum recepta sunt; quando ex consuetudine Lectionis Ecclesiasti-cae vel in principio Lectionis vel in fine quaedam voces, quo sensus es-set plenior, additae sunt: quando multo frequentissime unus Euangelista

A a ex