2,00 'Prolegomen. CaJ>. XVI.
imprimantur, nec aliquid a Textu diversum in margine scribatur?
Et sane si Editores hodierni Textum receptum pro solo authentico ha-bent, cur in notis eidem subjectis tantum numerum V. L. (quae quasi to-tidem Objectiones sunt, quas sine responsionibus proferunt) operose un-dique conquisitarum congerunt? quod quid aliud est, quam altera manueripere, quod altera dares? bin autem ex illis Lectionibus Textui vul-gato nonnullas vel aequiparandas vel praeferendas esse putant , cur easnon aperte potius & citra praejudicium lectori conspiciendas sistunt,quam ut sub acervo reliquarum tantum non occultent penitus?
Hoc utrumque incommodum nostra Editione, ni fallor, removimus,ubique testibus productis, hisque omnibus simpliciter in Textum recep-tis Lectionibus, quae vulgatae paulo speciosius apponi posse videbantur,sic ut aequi & candidi Lectoris cujusvis judicio hanc novam Editionempermittamus. Quod si quis tamen Textus recepti Defensionem suscipe-re in animum induxerit, illum hoc unum rogamus, ut nostram Editio-nem cum MSS. Codicibus, Versionibus, Patrumque locis, quos vel nosindicavimus, vel ipse fortassis per se indagaverit, studiose conferat , acquoties a nostra Editione testes illi locupletes recedunt, ac cum vulgatisCodicibus faciunt, accurate adnotet, Textum dein receptum cum ipsisillis Testimoniis, quibus confirmandum putaverit,edat; ita demum con-stabit, opinor, subductis utrinque rationibus, utra Lectio potior atquealteri praeferenda sit?
Nimirum ex omnibus dotibus, quae in his, qui fefe ad Crlsin atqueadeo ad Lectionem N. T. accingunt, requiruntur, longe praecipuum lo-cum sibi vindicat Candor. Hoc est studium veri simplex & rectum, ani-musque ab omni studio partium alienissimus. Nemo certe alius dijudi-candis variis Lectionibus,atque aestimandis singulis idoneus erit, nisi cuipersuasum fuerit, non id agi, ut suarum partium Doctrinam quot possitlocis Scripturae confirmet, sed ut verissimam Lectionem eruat, Codici-bus manu scriptis Patrumque Testimoniis & caeteris Criteriis comproba-tam. Haud facile animus verum pervidet , ubi vincendi cupiditas offi-cit, ac plerique haud difficulter sibi persuadent, eam omnino Lectionemoptimam esse, quam optimam haberi vellent. Neque magis probare licetin eodem negotio nimium novandi cuncta studium, ac pruritum priori-bus contradicendi. Cujusmodi vitia in claris aliquot viris notabamussupra.
Hae sunt fere Cautiones, quas adhibendas in hoc criterioputamus.'Caeterum neminem ab errore immunem omnino praestare possumus: Siquis tamen aberraverit, humanae imbecillitati tribuendum potius existi-mo, quam ut errantem pro falsario aut haeretico protinus habendum pu-tem; quin vereor , ne illi se manifestae calumniae reos exhibeant, qui
adi