Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

Anwtädverßones G Cant. ad Examen Var. Lect, N. T. neeeffariae. 199

Lectiones omnium conspectui exponendae sunt, ita fine dubio exponen-dae erunt, ut vera Lectio per eas eruatur, non obruatur. In edit is ve-ro adhuc Codicibus cum V. L. ingens illa & indigesta earum moles vellectores omnino a legendo absterruit, ut vix ulli inspicere vacaret: velcerte pjerisque suspicionem praebuit, Textum receptum esse precarium,quippe cui tot Codices, Patres, Versiones paffim adversarentur. Quodutrumque incommodum perviderunt ante nos etiam alii. Prius movitGrabium, ut Textum Graecum V. T. ex Codice Alexandrino ederet,licet ante id tempus hujus Codicis V. L. saepius jam Textui Vulgato ad-jectae fuissent; cujus consilii sui rationes his verbis aperit : , Dicet forte, aliquis, inquit, me huic labori supersedere potuisse, nec opus fuisse,, ut Codex Alexandrinus modo typis exprimeretur, cum diversae ejus a, Romana editione Lectiones in Bibliis Polyglottis Waltoni ad inferio-, retn sacri Textus oram sint subnexae, adeo ut inde illius tenorem per-, cipere liceat. Verum ut taceam egregium istud opus ob magnam mo-, lern atque pretium non quotidiani ac promiscui usus esse ; sane ad, prompte atque accurate legendum in eo Textum Alexandrinum vix ac, ne vix quidem adhiberi potest , iis praesertim in locis , ubi plures oc-, currunt variantes Lectiones, & subinde tanto quidem numero, ut pau-, cae lineae earum sint expertes. Similiter ubi diversus est Capitum, vel versuum ordo, & creba magnave eorundem transpositio. non

nisi magna cum difficultate ac remora Alexandrini Codicis Textum or-, dine asiequi licet. Accedit quod saepius non recte neque accurate ver-5 ba laudati libri ibi expressa habeantur; quod quidem aliquando Typo-, thetarum culpae, aliquando autem ejus , qui V. L. excerpsit, errori, tribuendum est

Alterum Pontifici Ro. caussam praebuit, ut V. L. Textui protinussubjici omnino vetaret: , Sicut, inquit Bellarminus in praefatione Bibliis., Clementis VIII. praefixa, Apostolica sedes industriam eorum non dam-

, nat, qui-varias Lectiones & alia idgenus in aliis Editionibus infe-

, ruerunt: ita quoque non prohibet, quin alio genere characteris ejus-, modi adjumenta pro studiosorum commoditate atque utilitate inposte-, rum adjiciantur, ita tamen ut Lectiones variae ad marginem ipsius Tex-, tus minime annotentur? Quod Sixtus V. prolixius exposuerat: ,Quo-., niam , inquit , ex variis , quae hactenus ad marginem adlcribi consue-- 5 verant, Lectionibus illud sequitur incommodi ac molestiae &c. Nec fa-, eile est in tanta Lectionum multiplicitate Scripturas inoffenso pede per«, currere, & ea quasi silva diversitatis oblata , quae quibus praeponenda9 sint , internoscere: nos optimum factu, piisque omnibus gratum fore5 arbitrati, ut Ecclesiae filii ab his perplexitatibus liberentur man-s damus,, M Vulgatae Editionis Biblia posthac non. nisi uniformia-