Buch 
Dissertatio inauguralis medica de actione ventriculi et eius morbis / quam ... pro summis in arte Apollinea honoribus et privilegiis rite ac legitime capessendis publico eruditorum examini modeste submittit Ioh. Henr. Burcardus, phil. doct. ad diem 18. Novembr. M D CC XLIX. H.L.Q.S.
Entstehung
JPEG-Download
 

43 ) i4 C Sf-

verfi generis panificia , aliaque id genus plura, cujus nulla aliavidetur subesse ratio , quam quod a saliva reliquisque liquidisaffusis praestetur omnis effectus, qui ad macerationem & disso-lutionem requiritur; haec sententia confirmatur analogia similishumoris in animalibus voracissimis, Falconibus & Aquilis reper_ti, quarum Ventriculi post longam inediam aperti exhibueruntblandum falis marini sapore liquidum, notante celeberr. Boer-haavio. (f) Nec desunt plurima alia exempla; prae caeteri^ ve-ro hoc notatu dignum occurrit : in Ventriculo nempe Ca-melorum aquam diu incorruptam servari, atque eam Nigritas,si quando siti premuntur per desertum iter facientes absquenoxa rescisso animalis ventre potitare, (g)

§. XV.

Cum vero horum humorum vires non sufficiant ad subigen-dos cibos solidiores, tenaciores , firmiusque cohaerentes, prae-sertim si minus vel plane non in ore manducationis vires exper-ti, vel avidiffime majori copia devorati fuerint, alia succurreredebet operatio, motus nempe Ventriculi muscularis. Quandoenim omnes fibrae simul agunt, clauduntur orificia , nullumquerelinquitur spatium, quod non experiatur contractionis vfim ;facile autem concipitur, si probe attendatur ad omnium fibra-rum varias directiones , longitudinales, circulares, obliquas, re-ctas : Ventriculum circumquaque valide constringi, ipsius ita-que contenta ipsum distendentia, sicque nova contractionis cau-sa facta, premi, atteri, misceri, motui etiam exponi partiumambientium, multum interim contritum huncce adjuvantibusrugis tunicae villosae, in quibus ingesta moram patiuntur debi-tam ,

(f) Prslect. Academ. Vol. I. pag, 220.

(g) Labat. It. Afr. occid. 1 . 299.