Buch 
Dissertatio inauguralis medica de actione ventriculi et eius morbis / quam ... pro summis in arte Apollinea honoribus et privilegiis rite ac legitime capessendis publico eruditorum examini modeste submittit Ioh. Henr. Burcardus, phil. doct. ad diem 18. Novembr. M D CC XLIX. H.L.Q.S.
Entstehung
JPEG-Download
 

) i« (

tam , fibris vero muscularibus oleum suppeditante tunica cel-lulosa , ut sine incommodo in sua persistere poffint actione, mo-tu deinde vermiculari sive peristaltico fluidiora, in cineream re-dacta materiem , sensim per pylorum in duodenum expelli,partes vero alimentorum residuas eadem Ventriculi actione per-manente eadem pati, donec tandem fatis mutatae promiscui öVentriculo expellantur.

§. XVI.

Mirum vero in modum, Actio muscularis Ventriculi juva-tur perpetua compreflione & reactione peritonaei per diaphrag-ma & musculos abdominales ; illud enim, quando in inspira-tione abdomen versus explanatur, Ventriculum deorsum & si-mul antrorsum, in exspiratione vero musculis abdominalibusagentibus, tanquam prioris motus antagonistis, sursum & re-trorsum premit & agitat; cum autem haec actio sit reciproca,& nunquam cesset in vita ; sequitur inde, maximum ipsius esseeffectum in Ventriculum & hujus contenta, eoque magis, quomagis ä cibis distenditur & vi externae resistit. Cibos ergo hocmodo perpetuo agitari, atteri, & tandem in minimas dissolviparticulas, manifestum est. Maximam vero diaphragmatis vimostendunt vulnera musculorum abdominis, quando enim illinotabiliter sunt laesi, vel plane discissi, protinus abdomen ma-gno nixu extrorsum premitur, & viscera in vulnus erumpunt.

§. XVII.

Suum quoque ad Actionem Ventriculi facilitandam atquepromovendam contribuunt tam innumerabilium Ventriculo cir-cumpositarum arteriarum, haud parvae magnitudinis, ictus in-numeri,