-4Z ) i9 ( 54-
dani observetur similitudo ratione quorundam symptomatum,quibus inter se conveniunt, monendum hoc loco est, in hoctamen differre hos morbos, quod deficiat in cardialgia febris.,minori quoque gradu adsit in Ventriculi regione ardor summus,melius deinde ferri possint a Ventriculo ingesta in ipsum, siv»alimenta fuerint, sive medicamenta , denique etiam minus ve-hemens symptomatum fiat accessio.
§. XXIII.
Quod ./Etiologiam spectat & quidem causam proximam,haec consistit in sanguinis stagnatione canalium minimorum Ven-triculi , quae duplici ex causa contingere potest: una nimirum,quando ultimae vasorum angustiae ä lentis, viscosis & crassis san-guinis particulis obstruuntur, altera vero, quando vasa subtilis-sima capillaria praeter naturam arctantur, & spastica strictura, fi-brillas nerveas irritante, angustantur, vel penitus occluduntur.
§. XXI V.
Inter causas vero procatarcticas, cum dentur fere innume-rae , merito recensendae erunt eae, quae prae caeteris Ventriculofunestae solent evadere, eumque ad inflammationem suscipien-dam aptum reddere queunt. Sunt vero ex parte animi, aequeac corporis, violentae ejus commotiones; ira , saepius laethalemVentriculi inflammationem subortam esse apud Practicos constat,praecipue cum statim potus nimis frigidus superingestus fuerit;porro inflammationi Ventriculi facile viam pandunt acriora illavomitoria atque purgantia, quae spasmis teneras Ventriculi fibril-las irritando eandem producunt, & jam praesentem magi« ad-huc exacerbare solent, uti multa hujus rei apud Practicos lu-
C 2 culent»