Buch 
Dissertatio inauguralis medica de actione ventriculi et eius morbis / quam ... pro summis in arte Apollinea honoribus et privilegiis rite ac legitime capessendis publico eruditorum examini modeste submittit Ioh. Henr. Burcardus, phil. doct. ad diem 18. Novembr. M D CC XLIX. H.L.Q.S.
Entstehung
JPEG-Download
 

*45 ) r» s 54*

culcnta prostant exempla. Huc" pertinent quoque venena, tamexterna , inter quae primum eminet arsenicum ; quam internaquae in ipso generantur corpore, & eandem cum externis exe-runt efficaciam, sive vehementiam ac nocendi celeritatem , siveipsa symptomata ac signa, quae cum illis habent communia,consideremus, ut apparet v. gr. in peste, quae hominem nonalio modo tam celerrime trucidat, quam concitando spasmosvirulenta atque corrosiva materia, ex quibus deinde oritur in-flammatio. Observationes quoque docent vermes quandoquein causa hujus affectus fuisse, qui polt mortem reperti fuere inVentriculo. Notandum insuper est , bilem etiam in vesicula re-tentam, sive ob calculum , sive ob spasmum, ductum ipsius ob-turantem vel constringentem , saepius progenerare posse inflam-mationem.

§. XXV.

Paucis nunc videamus, quae spectant ad Prognosin ; hanc▼ero variam esse formandam pro diversitate subjectorum , aeta-tis , causarum , symptomatum aliarumque circumstantiarum, ne-mo inficias ibit. In genere autem dicendum est, saepius plu-rimum periculi hunc morbum alere, praesertim cum paulo al-tius radices egerit, & brevi plerumque, ni subito curetur, le-thalem fieri ob laesam necessariam functionem & infinitos nervosconnexos (n). Maxime autem omnium hoc morbo laborantespericlitari eos certum est, qui sunt aetatis provectioris , consti-tutionis corporis debilis vel scorbuticae, item quorum corporishabitus spongiosus est atque laxus, vasa exilia ac copiosa, &qui magna succorum gaudent abundantia; quo spectat etiam ea

copia,

(n) Boerhaave in äphorism. pract. $. 9;».