"« ) " (rr-
tulenta, distinguitur a priori, quae vera vel spasmodica audit,quod nempe haec ä flatibus incarceratis, Ventriculum mir& di-stendentibus oriatur, hujusque dolor non fit acutus, major verospirandi difficultas ob impeditum liberum diaphragmatis descen-sum cum apparente tumore aliquali.
§. XXIX.
Variam itaque pro diversa cardialgiae causa,ejusque natura, in-stituendam esse horum morborum curationem , facile nobis per-suadet ratio ; quippe cardialgiae, quae debetur spasmis, optimemedentur remedia , quae partes constrictas relaxant, & materiemvitiosam atque circa Ventriculum haerentem temperant, corri-gunt & per congrua evacuantia a corpore removent. Tonusvero & robur Ventriculi a doloribus & spasmis labefactati aptisrestituatur remediis.
§. XXX.
Non eadem autem requiritur cura , si cardialgia erit flatu-lenta, tunc enim in usum vocanda, quae flatus discutiunt, &alimentorum minus bene digestorum , sive humorum corruptamindolem plane immutant, vel si res postulaverit, vomitu ejici-ciunt. Alia vero rei erit conditio, quando cardialgia alii mor-bo , quod saepius contingere solet, supervenit, tunc line dubiomorbi primarii erit habenda ratio.
§. XXXI.
Porro quum Ventriculus sit adeo exquisitae sensationis vi-scus, non mirandum, frequentius illum vexari nausea, quae ir-ritus est vomendi conatus, cum idea horroris, omnisque cibi &potus aversatione, proveniens ex irritatione, sed leviori fibrarum
r ntuscu-