-kr ) r; ( rr-
muscularium saucium, oesophagi atque ipsius Ventriculi. Jun-gitur quandoque oris amarities & halitus putris, ob bilem majo-ri copia in Ventriculo haerentem, atque in putredinem ver-gentem.
§. XXX II.
Generales hujus Morbi indicationes curatorias eo tendunt,ut motus naturalis partium afflidarum restituatur , & spasmi se-dentur , causae vero huc contribuentes removeantur. Si per con-sensum , quod frequenter fit, v. gr. ex calculo renum, aliovemorbo excitetur nausea , tunc pro eorum discrimine varia quo-que erit medendi methodus.
§. XXXIII.
Huic quem modo recensuimus morbo valde affinis est, imotantum gradu differre videtur, ipse nempe vomitus, qui estsubita & violenta contentorum Ventriculi per os expulsio, pro-pter motum peristalticum inversum ex irritatione spasmodica fi-brarum muscularium, faucium, oesophagi, Ventriculi & inte-stinorum , accedente simul convulsione valida musculorum ab-dominis, & diaphragmatis. Pro varia quoque excretionis ma-teria . variis insigniri solet vomitus nominibus, siquidem ob-servationes docent, bilem, pituitam, pus, ichorem, imo& sanguinem &c. vomitu , qui tunc cruentus dicitur, rejecta fuis-se. Quemadmodum nausea, ita etiam hic affectus dividitur inidiopathicum & symptomaticum, eandemque cum illa, ab iis-dem causis, sed gravioribus ortus, agnoscit curam.
§. XXXIV.
Ex innumeris fere, quibus Ventriculus patet aegritudinibus,
obsim-