Buch 
Dissertatio inauguralis medico-chirurgica de perforatione calvariae posterior / quam ... pro summis in medicina & chirurgia honoribus atque privilegiis doctoralibus rite ac legitime impetrandis, ad d. XVI. Octobr. anni MDCCV. in auditorio hyberno horis consuetis placido competitorum examini sistit Claudius Passavant, Basiliensis
Entstehung
JPEG-Download
 

jr. r.

/'"''U gloriosum est, polliceri posse, quaecunque communemin societ3te humana utilitatem afferre solent, glorio-i sius adhuc erit, promissis ejusmodi stare, publicocjue* facto testatum dare, non tam nobis, quam propagandaeDei gloriae,atque promovendis Proximi commodis natos nosesse. Equidem non is sum,qui sibi multum in his tribuerevel possit vel velit, operae tamen- pretium esse judicavi eam,quam nuper habita sub Praesidio Disputatione publica in-cepi, telam pertexere, atque Thematis de Calvaria Perforatio .ne sive Trepanatione expositionem hac Inaugurali Dissertatio-ne absolvere.

JT. II.

Praemissa itaque Perforationis descriptione, quomodonempe, quibusque Instrumentis Calvaria terebranda sit, De-ligationu jam modus explicandus venit. Sequenti vero ra-tione eam commodissime institui posse , feliciterque institu-tam esse vidi. Nimirum Fascia vel Ligatura in hunc finemrequisita , octo extremitatibus constare debet, unde Canceralias, propter cancri formam, quam repraesentat, appellatur.Harum extremitatum centrum imponitur Calvariae tali mo-do, ut duae extremitates sibi oppositae penes Tempora , aliaeduae retro Aures descendant. Dein Chirurgus extremitatesanteriores, scilicet quae juxta Tempora demittuntur, versusCervicem producit, easque filo simul consuit (nam si nodisinvicem colligaret, magnam Aigro dormienti procreare mo-lestiam possent,) Dein extremitatum , quae retro Aures desccendunt, duas versus Mentum ducit, subque hoc, injecto promore nodo,colligat. Demum reliquas etiam Fasciae extre-mitates sive capita, quae circa Tempora demissa pendent, iti-dem sub Mento sicuti praecedentes, stringit, sicque tandemjEgrum optime deligatum in lecto tranquille decumbere fa-cit. Confer heic Sculteti Armamentarium Chirurgicum pag,m. s6- Vel possumus etiam loco praedictae Ligaturae uti Man-tili sic dicto duplicato , & quidem tali modo, ut extremitates

A 3 ili*