illae du plicatae,quas sunt anteriores» versus Cervicem ducan-tur, ibique acicuia firmentur, dum interea Ministrorum qui-dam extremitates oppositas infra Mentum vel Maxillam in-feriorem firmiter tener. Operator postea duas inferiores ex-tremitates retro, scilicet contra Cervicem trahit, ibique incrucis formam denuo versus superiorem Capitis partem, ni-mirum Frontem producit,atque prope cantum minorem Ocu-li acicuia figit ; extremitates denique , quae infra Mentumsunt, aciculi pariter firmat, vel solummodo ligat.Cavendumautem est in qualibet deligatione , ne ligaturae nimium laxaevel nimium arctae fiant; quod si enim nimis laxae essent,tuncfacile, quae a Chirurgo fuerunt imposita, deciderent: si verönimis arcte stringerentur, tum Sanguinis circulationem faciliimpedirent, sicque inflammatorias Obstructiones cum atro-ci(fimis Doloribus atque Gangrsnae vel Siderationis periculoexcitarent.
§. III.
Neque sufficit talia commode fecisse, primamqueDeli-gationem artificiose instituisse, quin opus est, ut ulterius ex-plicemus , quomodo eadem deinceps usque ad perfectamy£gri sanationem continuanda sit. Imponitur autem, proucjam in praecedenti Dissertatione monuimus, ante omnia addurae Matris mundificationem, post exempta si quae adfue-rint heterogenea , frustulum teneri Linteaminis aut Sindonis ,subtilissimo silo alligatum, quod totum pro lubiru eximi de-nuo queat ^ Chirurgo: illud autem vel siccum erit, vel Spi-ritu Fini , cum Melie Rosarum mixto,imbutum ; in quem fi-nem convenit etiam Rals.Rrdand , cum Aselle Rpsar . sociatum,vel Spirit. Viri, myrrhatm. Atque his medicamentis ad perfe-ctam usque Meningum purificationem ALger tractari potest.Alias quoque , praesertim ad deprimendum dissipandumqueFungum Cerebri (qui. si magnus sit, ligatur & abscinditur)magnopere conducit DecoBum divinum Sculteti, quod felicicum successu haud semel cum linteolis applicatum vidi, cu-jus descriptio haec est:
hr. Rad.