Buch 
Ioh. Rudolphi Iselii ... professoris in Augustae Rauracorum Academia ordinarii, oratio de pietate politica : Habita die 21. Iunii 1763. Cum rectoratum auspicaretur
JPEG-Download
 

L?

M )o( M

agere queant, quae enim paupertatem comitentur mala , nemoest, arbitror, qui non sentiat; (*) semper in civitate, quibusopes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere,nova exoptant , odio suarum rerum mutari omnia student;quamobrem sedulo cavendum, ne ab hocce vitio in aliud pejusprolabamur, atque dum rei familiari nostrae intenti opes nostrasaugere allaboramus, in hisce unice felicitatem atque gloriamponamus; quae inde nascantur mala, magno fui detrimento ex-perta est Respublica Romana ^ postquam enim divitiae honori essecoeperunt, & eas gloria, imperium, potentia sequebatur, he-bescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro mali-volentia duci cepit, itaque ex divitiis juventutem luxuria atqueavaritia cum superbia invasere, adeo ut gravissime Cicero dixerit,ftimiam felicitatem civiles furores peperijfe.

Verum enimvero quo penitius cognoscere queat Politicusnoster, qua parte cives fui sint levandi, ad ipsam illorum con-ditionem descendat necesse est; ita enim mihi persuadeo, vixquemquam, quid miseria atque aerumna: sint, sitis cognoscere,qui eas aut ipse non senserit, aut ab aliis coram didicerit; Mise-rum te judico , ait Seneca, quod nunquam fuisti miser. Qui igituralios ex se ipso temere judicat, parum consulet iis, qui condi-tione ab eo multum sunt diversi.

Praeterea quum maxima vis atque incrementum Reipublicaein Liberorum -procreatione positum sit, cum, ea neglecta, brevi es-set peritura, id quoque amoris testimonium civibus suis exhibe-bit Politicus, ut,quantum in ipso est, hancce felicitatis partem-foveat atque promoveat, talem se ostendat, ut sub eo liberostollere libeat, expediat. Quamobrem iis potissimum succurren-dum est, qui vel ob facultatum inopiam, vel ob liberorum nu-merum, prospicere familiz suat haut commode possunt; ac nonsolum pueris atque puellis ex publico alimenta danda, sed cum-primis eorum institutioni atque educationi cura adhibenda est, B 3 Io c ii»

<*) Salluslr.