14 M )o( W
locupletes enim tollunt liberos ob ingentia praemia, pauperesunam rationem habent, Rempublicani. Haec fiducia fui procrea-tos, nisi larga manu fovet, auget, amplectitur, occasum sibi-met accelerat, frustraque Proceres Respublica, neglecta plebe,ut defectum corpore caput, nutaturumque instabili ponderetuetur.
Hisce praetniis excitandi sunt cives , ut in spem Patris libe-ros tollant, ac ita educent, ne unquam Reipublicae sint oneri,cum sentiant, certa ipsos expectare prsnya, qus sola profectovirtutis incitamenta sunt.
Nec facile invenies multis in millibus unumVirtutem pretium qui putet ejfe fui .
Ipse decor redi-, fa&i, fi pramia defint,
Non movet, & gratis prnitet ejfe probum. (*)
Tantus 'est tamque gravis candoris atque amoris in civeseffectus & efficacia, ut his unice reddantur obtemperatiffimi,cum ab eo se regi sentiant, qui ipse obedire didicerit, quiqueelfe, quäm videri, bonus malit; quam in rem utique digna suntlaudari verba hxcce Ciceronis, de LL. Lib. lll. ubi: Non solum[inquit] Magistratibus praescribendus est imperandi, sed etiamcivibus obtemperandi modus; nam & qui bene imperat, parue-rit aliquando neceste est, & qui modeste paret, videtur, qui ali-quando imperet, dignus este. Itaque oportet, & eum, qui pa-ret, sperare, se aliquo tempore imperaturum; & illum, qui im-perat , sibi brevi tempore este parendum.
Dicendi finem non facerem, & vestra AA. H. patientia ab-uterer, si omnia, quae adhuc restant, virtutis politicae capita re-censere instituerem; sunt autem ea, quae hucusque dixi, ejus-cemodi, quae fatis docent, quam gravis sit sarcina, alios regere,quotque in eo requirantur virtutes, qui oneri isti admotum sen-tit. O felicem Rempublicani, quae his Magistratibus regitur,quaeque tales habet Rectores, quales cives este oportet! Habuit
olim
(*) Qvid, de Pont, II. Ecl, j»