Nuncupatoriastirpibus curam ac diligentiam adhibuerunt. Omittam Philometora, Hie-ronem,& alios plurimos magni nominis reges, ne verbosius, quàm oporteat,rem hanc prosequi videar, qui uel ipsi ex hoc immortalem gloriam retule-runt, quòd rei plantariae studiosi extiterint, in eáque de posteris praeclarè sintmeriti. Sunt etiámnum poëtae quàm plurimi, in quorum poëmatibus Soleclarius lucet, rem herbariam& antiquam fuisse,& semper laudibus decan-tatam. qua in re& ipsi nedum insigne, sed etiam perpetuum nomen sibi con-ciliarunt. Ex Graecis quidem produntur Orpheus, Musaeus, Hesiodus, Ho-merus, Alcæus, Rufus Ephesius, quem testatur Galenus, libros quinque deherbis, versibus scripsisse. ex Latinis autem sunt Vergilius, Ouidius,& Ae-milius Macer, qui plura de plantis notatu digna,& nunquam interitura, car-minibus cecinerunt. Herbarum gloriam mulieres quoque affectasse,& asse-cutas esse, vt quae multum curae ac studij earum viribus inuestigandis impen-derint, non modò voetae, sed etiam historici tradunt. Etenim ob id Circen,à qua Circaea herba dicta est, voetae Solis filiam fuisse fabulantur. Sed haecre vera eam demum exquisitam herbarum notitiam adopta est, vt non teme-rè ob eius admirabilia facta illis seculis diuina potius, quàm humana sit habi-ta. Talis quoque Medea fuit, quae tantam herbarum notitiam habuit, vt cùmcompositis ex ijs medicamentis, pluribus senectutem retardasset, Aesonempoetae finxerunt vltimo affectum senio, ab hac iuuentuti fuisse restitutum.Helena ad haec Helenio herbae, quam primùm, ut quidam uolunt, seuit, suumnomen impertita est: atque ideo in ea nunc etiam nominatissima viuit. Ar-temisia uerò Mausoli Cariae regis vxor, alioquin praeclari nominis mulier,vel ex hoc memorabilis& immortalis reddita est, quòd suum nomen herbaeinditum reliquerit. Illud insuper satis esse posset, vt quenque ad plantarumcognitionem capessendam inuitaret, quòd haec tantum in se vtilitatis habeat,vt etiam animalia ipsa, natura docta plurimarum herbarum vires cognoscant,easque mortalibus indicarint. Quandoquidem cerui dictamnum herbam,quòd ulnerati, eius pastu telum eiecissent, sagittarum vulneribus mederiostenderunt. Item ceruae seseli herbam demonstrarunt: testudines cunilam,mustelae rutam, accipitres hieracium, columbae verbenacam, hirundineschelidonium, ciconiae origanum,& alia denique animalia alias innumerasherbas inuenere ac monstrauere. Quocirca si ad praedicta mentem animum-que homines conuerterent, si medicae materiae primordia spectarent, vtpo-te cùm plantae suis diuinis praeditae viribus, statim ab elementis conditis, èterra emerserint, nullum mihi dubium est, quin omnes faterentur, hanc fa-cultatem antiquitate, nobilitate,& diuinitate caeteras antecellere. Neque obid solùm illi tantum laudis, admirationis, ac gloriae debetur, quòd eius co-gnitio iucunda& delectabilis sit, sed etiam quia vtilis ac necessaria existit. Eananque sanitatem(qua nihil homini exoptatius esse potest) tuetur, varia in-numeraque morborum genera fugat, ferarum virus euincit,& venenorum�im demolitur. quinetiam homines in vita diutius seruat,& saepe deplora-tos, quorum scilicet salutis nulla spes reliqua est, ad vitam reuocat. Quod20 uucum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
JPEG-Download
verfügbare Breiten