Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
JPEG-Download
 

Epistolacúm rectè quidem aestimassent Romanorum imperatorum nonnulli(vt li-bro primo deirdidotis testis est Galenus) etsi in republica administranda,& prouincijs gubernandis ac tutandis plurimum essent occupati, eos tamennon mediore studium tenuit colendae atque illustrandae rei herbariae. Quippe vt legitimas plantas consequerentur, vtque veris aromatibus potirentur,in multis ac longinquis regionibus herbarios magnis sumptibus alebant, muneribusque donabant: hac praeterea animi inductione, vt inde non minusgloriae quàm vtilitatis referrent, quòd ita quoque studerent mortalitatembeneficio demereri. Sanè memorabili suorum maiorum exemplo duceban-tur, qui non solùm exuuias regum, quos in bello vicerant, trophaeis dica-tas, in triumphis portare, ipsosque reges victos ante se ducere solebant, sedetiam peregrinas plantas,& generosa armata, quibus rarae praeclaraeque do-tes inerant, in eisdem magno cum honore ferebant. Nec putabant ij, se mi-norem laudem ac gloriam adoptos esse ex plantis illis, quas postea diligen-ter suis in hortis serebant, itemque ex armatibus, quae inter sua alia pretio-sa reponebant, in suum& aliorum commodum, quàm ex trophaeis, simula-cris,& arcubus, quae omnia erigi curabat senatus populusque Romanus inperpetuam rerum gestarum memoriam,& eorum gratiam, qui se tali laudedignos exhibuerant. Magno etiam apud Romanos honore habiti sunt ij, quide plantarum historia& viribus scripserunt, inque hac facultate claruerunt.Argumento satis manifesto, quòd expugnata Cathagine, omnes biblio-thecas, quas inuenerant, varijs regibus ac principibus donauerint, praeterduo& triginta volumina de re herbaria& agricultura tantùm, à MagonePoeno scripta, quae Romam attulerunt,& vt in Latinam linguam verteren-tur, mandarunt: tantam nimirum solus cum Romanis inijt gratiam Magoille rei herbariae,& agriculturae peritus. Verùm enimuero etsi medica ma-teria nullis olim non seculis celebris, nec solùm tractata, sed etiam excultafuerit, accidit tamen vel regnorum euersionibus, vel seditionibus,& bellistum ciuilibus, tum externis, vel grassantis pestilentiae saeuitia, vel medico-rum qui nos praecesserunt incuria, vt tam praeclara diuinaque facultas supe-riori nostro seculo obsoleta, intentata,& inculta iacuerit, adeò vt perpaucireperirentur medici, qui alias ferè plantas, quàm olera, quorum frequensest in cibis vsus, cognoscerent. Qua quidem re animaduersa, complures ae-tatis nostrae clarissimi viri,& rei medicae diligentissimi indagatores, Latini& Graeci sermonis peritissimi, Hermolaus Barbaraus, Nicolaus Leonicenus,Ioannes Manardus, loannes Ruellius, Marcellus Vergilius, LeonhartusFuchsius apud Germanos clarae eruditionis medicus, Antonius Musa inacademia Ferrariensi doctrina celebris, Otho Brunfelsius, Iacobus Syluius,Aloysius Mundella,& alij, strenuam nauarunt operam, vt discussa superio-ris seculi caligine, medicam materiam è tenebris eriperent,& suae luci resti-tuerent. Quos equidem eo quo potui maiori studio atque industria secutus,cùm multis iam annis animaduertissem in vniuersis Italiae pharmacopolijscùm à seplasiarijs ipsis, tum maximè à medicis huius facultatis ignaris, quàmplurimos