Epistolaluntatem vt augerem,& studium omnium externorum si possem adiuuarem,vtque illis gratiam aliquam rependerem,& cum alijs omnibus inirem, nullamihi commodior ratio visa est, quàm vt Italicos nostros comentarios in La-tinam linguam transferrem. Hos itaque ut primùm potui, Latinos feci, inquibus tamen plura mutaui(quod maxima rei difficultas tulit) plura auxi,&omnia quodammodo illustraui. Adiecimus insuper quàm plurimas planta-rum& animalium imagines, quantò fieri potuit diligentius, ad naturae imita-tionem expressas, magnis cùm laboribus, tum sumptibus: non alia mehercleratione, quàm vt ijs, qui terras peragrare non possunt, nec praeceptores ha-bent, quasi hortulum exhiberemus, in quo omni tempore, nullo cultu adhi-bito, viuas ferè stirpium effigies spectarent. Quinetiam huic secundae edi-tioni quàm plurimas adiecimus imagines, quae partim plantas, partim veròanimalia non nulla referunt: de quibus praeter ea, quae Dioscoridi traditasunt in hisce commentarijs peculiariter diseruimus. Aucta sunt vel ipsa con-mentaria innumeris ferè locis, vt facilè conijcent ij, qui diligenter prioremeditionem perlegerunt. Enimuero, Serenissime Rex FERDINANDEtanto semper cognoscendae materiae medicae,& iuuandae posteritatis desi-derio exarsi, vt facilè impulsus sim per varias ie solitudines, loca tum amoe-na, tum horrida perlustrare,& abditas terrae fibras secretari, vt res ipsas ocu-lata fide cognoscerem. quas modò vel cum vitae meae periculo in praeruptismontium locis quaesiui, modò in densis& asperis syluis, modo in conualli-bus opacis, modò in collibus apricis, nunc in paludibus& lacubus, nanc infontium& fluminum ripis, nunc in litoribus maris, aliâs in campestribus,aruis, pratis,& vinetis, aliâs in clarissimarum vrbium viridarijs, alias in ru-deribus& collapsis aedificijs, aliàs in speluncis& longis terrae meatibus, aliâsin subterraneis metallorum fodinis,& eorum fornacibus. Ex quibus sanèlocis plura mecum detuli simplicia medicamenta, quae ab adulterinis, quo-rum est in officinis vsus, maximè distant. Nec me certè labores aut pericu-la deterruissent à magnis longisque utineribus, quòd Galeni exemplo maretraiecissem,& Cyprum, Cretam, Lemnum, Syriam, Aegyptum, aliàsqueregiones peragrassem, vt multa praeclara simplicia, quae hodie desiderantur,essem conserutus, ad mortalium cognitionem& vsum transferenda, nisi meaeanimi propensioni obstitissent negotia domestica, aegros curandi pietas,&corporis imbecilla satis constitutio, quae me quidem maris& longae peragrationis incommoda ferre non diu permisisset. His tamen nostris secundis co-natibus magnam opem tulerunt(nec enim me pudet verum apertè fate-ri) nonnulli huius aetatis medici clarissimi,& rei herbariae peritissimi quorumalij plantarum missione, alij consilio, alii rerum inuentarum communicatio-ne, mihi multùm profuerunt. Inter quos potissimùn non grauarer hoc lo-codemmemorare, si possem illis ex beneficij accepti commemoratione ali-quam referre gratiam, Lucam Ghinum Forocorneliensem medicum inge-nij& doctrinae singularis, Pisis magna cum omnium laudè rem herbariamprofitentem: item Gabrielem Faloppium Mutinensem, medicum eruditio-ne&
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
JPEG-Download
verfügbare Breiten