Nuncupatoriane& experientia clarum, qui Patauij honoratissimè humani corporis fabri-cam pariter& materiam medicam profitetur: necnon Andream à Lacu-na Secobiensem medicum praestantissimum: praeterea Bartholomaeum àMaranta Apulum medicum apprimè eruditum: Vlyssem quoque Aldro-uandum Bononiensem honestissimi generis, probatae doctrinae,& magnaeexpectationis medicum. Quibus omnibus eò magis me deuinctum esse in-telligo, quòd ij pro sua tantùm humanitate ac liberalitate, me, quem non nouerunt nec viderunt vnquam, amore& officio prosequantur: nisi fortè eo-rum in nos beneuolentia ex eo orta sit, quòd iam aliquam de nobis conceperint opinionem ex nostris Italicis commentarijs. Non defuerunt etiam ami-citia& affinitate nobis coniuncti, quorum studio ac diligentia, mihi licuithoc tempore non aliter peragranti, ex diuersis locis plures plantas consequi,earúmque picturas edere. Sed praesertim in hoc pro nobis assiduam nauauitoperam lo. Odoricus Melchiorius Tridentinus medicus spectatae eruditio-nis,& magnae spei iuuenis, qui me in patris loco semper habuit. Et qui obsuam praeclaram eruditionem à Serenissima Bohemiae Regina in sui,& aulaesuae commodum in medicum honorificè ascitus est. Sanè is tum Patauio, tumVenetijs complures stirpes non vulgares ad nos perferri curauit. Adiuuitnos quoque mirum in modum Georgius liberalis iuuenis artis pingendi peritissimus, qui dum assiduè plantarum& animalium imagines delini aret, nulli quidem labori ac diligentiae pepercit. Est praeterea summa probitate,& vitae integritate vir Franciscus Parthinus Roboretanus, cuius egregiae doctri-nae, singularisque in re medica experientiae tanta est apud multos huius aetatisPrincipes opinio, vt eorum nonnulli, praecipuè verò Cardinales Tridenti-nus,& Augustanus, cuius aliquot annis Phisicum egit, magnae sibi laudi du-xerint, quòd talem hunc uirum amplissimis muneribus, variisque ornamentis decorauerint. Quo postea factum est, vt nunc in Serenissimi Regis Bo-hemiae Medicum meritò euectus fuerit. Est etiam Hieronimus DonzelinusBrixianus, vtraque lingua, eruditione,& iudicio summo clarissimus medicus:qui quidem modis quàm plurimis labores hosce nostros adiuuantes, maximo nobis fuerunt ornamento. Potuissem equidem haec omnia dissimulare,& mihisoli vniuersam laudem vendicare. sed absit omnis inanis gloriae cupiditas.Etenim benignum est(vt Plinius in epistola ad Vespasianum scitè inquit& plenum ingenui pudoris, fateri per quos proficimus. Caeterùm quando-quidem Dioscorides non modò quinque libris tradidit vniuersam medicammateriam, quae plantis, animalibus,& metallicis comprehenditur, sed his e-tiam sextum attexuit, in quo ad mortalis generis vsum deirdotis diseruit,quibus venena omnia arcentur, ac omnium venenosorum animalium mor-sus ictusque curantur, ideo nos ipsum secuti in hunc quoque commentariosscripsimus, in quos plura regessimus, quae vitae hominum profutura spera-mus. Nam praeterquàm quòd improborum veneficorum insidijs pateantcùm vniuersum genus humanum, tum maximè reges ac principes, non de-sunt
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
JPEG-Download
verfügbare Breiten