Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
JPEG-Download
 

PET. ANDREAE MATTHIOLIad medicae materiae studiosos,Præfatio.IVELLEM eorum morem sequi, qui antequàm opus suum aggredi-antur, illud in primis profitentur, nihil sibi maiori curae ac studio esse,quàm vt vitae vsuique mortalium consulant, hoc ipse quoque ingenuèfacere possem. Nam ea animi propensione ab ipsa iuuentute, quantummihi otij ab artis medicae exercitatione,& cura familiari impetrare li-cuit, id totum ad bonorum authorum libros euoluendos, ad simplicium me-dicamentorum cognitionem assequendam, ac demum ad scribendumcontuli. Qua in re, vt certè apud omnes testatum relinquerem, me haemente animoque. elaborasse, vt quantum studio, labore, atque industriaconsequi possem, humanae vitae prodessem, deque ea optimè meritus existimarer, Dioscoridi om-nem meam operam ac diligentiam adhibui, vt quantum in me esset, illustrior redderetur, atque om-nium manibus tereretur. Ad quod ea mihi visa est ratio commodissima, vt ipsum Dioscoridemin nostram Italicam linguam transferrem, in eumque commentarios à nobis Italicè item conscriptosadijcerem. quòd tunc nos priuatum studium maiorque cura subiret Italos adiuuandi, quàm caeteros.Etenim pauci admodum sunt in Italia pharmacopolae, ad quos tamen potissimum haec de medicamateria tractatio spectat, qui Latinam linguam norint. Hoc opus, quod summa animi alacritatesusceperam, vbi absoluissem, emisi vel hortantibus amicis, vt quem fructum antea ex meis labo-ribus mihi proposueram, eum postea mortalibus percipiendum, ac omnibus aestimandum exhi-berem. Verùm an is talis fuerit, qualis vt esset, contenderam, malim aliorum esse iudicium, quàmmeum. Illud certò scio(si tamen id absque vitio nobis testari licet) à multis in Italia, quorumiudicium caeteris omnibus antepono, eo animi candore scripta nostra aestimata ac commendatafuisse, quo ipsi illa scripsimus, atque etiam Italis non inutilia, neque iniucunda fuisse. Quorumsanè exemplo, deque nostris commentarijs iudicio non potui non mihi ipsi gratulari, ac omnibus,quibus illos legendos tradidimus. Accessit interea mihi non minor inde cupiditas externos quo-que demerendi. eamque cupiditatem illud auxit, quòd intellexerim ijs pergratum fore, si nostri commentarij Latini fierent. Hac igitur ratione adductus, vt etiam ab externis gratiam aliquam inirem,vtque omnibus in vniuersum studio, cura, industriaque mea prodessem(quod ego quidem antiquumsemper habui,& praecipuum) nostros commentarios ex paruo, quod nobis superest otio, Lati-nos reddendos atque illustrandos suscepi. Quo in opere quid praestiterim, planè ignoro. vos, inquorum gratiam, tantum in eo laboris insumpsi, quòd iam absolutum quidem ipsum, sed mihinon decoctum emitto, legendo iudicabitis. Neque aliud ab omnibus petitum velim, quàm vt hosnostros commentarios ea animi synceritate,& aequitate aestiment, qua suos ab alijs aestimari& perpendi vellent: vel qua ipsi aggressi sumus illos conscribere. Nam etsi multorum eruditorum sen-tentias refellere ausus sum, atque non pauca fortasse nimis acriter insequi, corrupta scilicet, quae in-doctorum pertinacia nunquam satis explodi possunt; id tamen eo consilio seci, vt quantum inge-nio perficere, quantum mente elaborare, quantum denique iudicij in re medica ex studijs, labori-bus, ac vigilijs mihi comparare potui, liberè in publicum ad mortalitatis fructum& vtilitatemproferrem. Sed certè in hoc longius, quàm statueram, digressa est oratio nostra: enim(nescioquo modo) irrepsit, vt partem aliquam aperirem nostri scribendi instituti. Quod tamen non pror-sus alienum fuisset, nisi eius consilij ratio cùm alibi, tum praecipuè superius in epistola nuncupa-toria à nobis latius exposita esset, atque à pluribus, opinor, comprobata, quàm vt hoc loco pau-cis attingi debuisset. Quare iam ad id nobis accedendum est, quod in primis medicae materiae stu-diosos admonendos esse putamus, vtpote quod nonnihil priuatim ad rem presentis operis facerevideatur. Cùm enim ab eo tria potissimum comprehendantur, Dioscoridis contextus, nostri ineum commentarij,& plantarum imagines, de singulis aliqua nobis reddenda ratio est, vt qualemme in vnoquoque gesserim, quod confitendum sit, non dissimulem. De contextu itaque Diosco-ridis, quem nequaquam praetermittendum censuimus, ob plures causas, quas hîc referre nimis longum esset, quaeret aliquis, cur loannis Ruellij Galli medici eruditissimi interpretationem praetule-rim, dignamque existimauerim, quae prae caeteris in nostris commentarijs legatur; cùm tamen duoalij viri summi pariter& doctissimi, Hermolaus Barbaraus,& Marcellus Virgilius Florentinus inidem studium nauiter incubuerint. fateor ingenuè me Ruellij versionem secutum esse, sed nonpropterea aliorum praeclaros conatus contempsisse vnquam: quin potius vtriusque studium sem-per admiratum, quippe quòd vterque in eo maximam laudem promeruerit. Illud autem me ma-gis mouit, vt Ruellium admiserim, quòd eius conuersio omnibus facta sit vulgatior, ac frequen-