tior in studiosorum manibus versetur. Adde etiam, quòd haec communi omnium ferè, medico-rum praesertim, iudicio praeferatur; cui nimirum nobis quoque libuit subscribere. Non tamenillud me certè latuit, Ruellium nimis fortè in ea religiosum fuisse. quippe qui interdum malueritipsum Dioscoridem deserere, quàm Plinium, modò Latini sermonis nitore captus, modô etiam reicognitione incertus. Qua re à nobiselleecta, Ruellij quidem interpretationem recepi, ita ta-men vt nonnusquam ausus sim ab eo desciscere, vel vetustissimorum probatissimorumque exem-plarium,& vnius Oribasij codicis fidem secutus, vel certa rei experientia fretus. Eorum autemquae immutaui, nonnulla obelisco adnotata reliqui, nonnullis etiam signum suppressimus. Sanèplura eiusmodi, pluresque insuper varias lectiones exhibuissem, si majus otium& tempus nobis suppetijsset. quae tamen, Deo concedente, aliquando ad communem vtilitatem,& ampliorem me-dicae materiae disquirendae campum, dabuntur. Hinc factum est, vt Ruellij nomen contextui prae-scribendum non duxerim, ne viderer cum eo nomine conuenire, re autem saepe ab eo dissentire.Satis enim fore putaui, si hîc studiosos certiores facerem, me Ruellio Dioscoridis conuersionemacceptam referre: si praeterea rationem reddidissem, cur illi non semper addictus esse voluerim.Quod quia abunde, vt arbitror, praestitimus, iam ad alterum nobis propositum, quod de nostriscommentarijs erat, progrediamur. De quibus profectò mihi melius esset tacere, quàm pauca di-cere, si vellem nasutulis& vitilit; gatoribus occurrere. Frequens nanque hodie est, indiesque ma-gis pullulat huiusmodi genus hominum in Italia(nescio quid fiat in alijs regionibus) qui nullumin toto uitæ suae cursu fructum seménue proferunt, alienos tamen auidè carpunt, mox lacerant,& pedibus obterunt. Sed hos nunc missos faciam: alius enim locus, aliud studiorum nostrorumotium postulabit, vt cum ijs sermonem conseramus, vel eos ab hac mala mente deterrendi, vel adsua quoque proferenda excitandi causa. Verùm ad candidos,& aequos, quibus haec scribimus, no-stra sese conuertat oratio. Neminem velim moueat, lectores optimi, nec id à nobis factum quis-quam admiretur, si nobis nostris secundò auctis commentarijs, velut& in prioribus, me inueniatplantas aliquas non incognitas prodidisse, tam quarum meminit Dioscorides, quàm quae à nobisadiectae sunt, neque tamen earum imagines pictura expressisse. Hoc(mehercule) factum est, nonsolùm quòd plantae nobis cognitae, dum eas depingi curarem, non omnes nobis in promptu es-sent, sed quòd etiam deessent sculptores, qui pictas iam in tabulis plantas inciderent. His accessitmagna negotiorum moles, quae studia nostra adeò impedierunt, vt nullus ferè fuerit reliquus lu-cubrandi locus. Siquidem posteaquàm à Serenissimo Romanorum Rege Ferdinando in eius Se-renissimi filij Ferdinandi Archiducis Austriae Medicum ascitus sum, quum non solùm quotidiepraeter opinionem multa emergant negotia, vt medicis quibuscunque aulicis plurimùm eueniresolet,& longa quandoque itinera sese offerant,& bella quò Medicos suos oporteat sequi Princi-pes; factum sanè est, quum haec omnia exequi me oportuerit, ut hisce negotijs impeditus, non po-tuerim per omnia,& vobis,& mihi satisfacere. Atqui non nobis parum fecisse videmur, si inter totaulica,& bellica incommoda, ingrauescente admodum etiam aetate, commentarios nostros vobisnunc damus, non solùm sexcentis ferè locis auctos, sed quàm plurimis plantarum,& animaliumimaginibus insignitos, de quibus nos in ijsdem commentarijs speciatim diseruimus, quinetiamquibusdam, de quibus egit Dioscorides, quae in priori editione non habentur. Quae uerò nunc o-misimus cogentibus causis praescriptis, ea fortassè aliquando prodemus, nisi quid nobis humani-tus accidat. Nec Iggebit vnquam, si fortè fortuna successiuas aliquas horas n’atus ero, quin totumid temporis in uestrum,& totius reipublicae impendam commodum. Caeterùm, vt de imaginibusquoque seorsum aliquid dicam, equidem alias abhorrui ab hoc dicendi genere, ratus neminemvnquam posse ex iconibus tam ueram,& exactam simplicium medicamentorum peritiam assequi,vt eorum uarietas possit vnica pictura comprehendi. Siquidem non ea est pullulanti herbae facies,quae adultae, neque adultae, quae iam senescenti. Quòd si eiusmodi herbarum mutationes omnessingulis picturis deberent repraesentari, quis dubitet id opus futurum infiniti laboris, ac immensisumptus? Verum enimuerò quum vidissem tales aliorum conatus ab omnibus propemodum com-mendari, atque in dies crescere studium virorum rerum effigies in publicum edentium, ne solusviderer in diuersam are sententiam, re ipsa tandem melius perpensa,& aliter comperta, ac aliuddocente ipsa experientia, nolui huic optimo,& minimè infrugifero deesse studio. Huc accedebat,quod non mediocriter ad hoc me incitaret,auipographi cuiusdam Mantuani vanitas, qui nostrisoperibus Italicè prius editis furtis quasdam inseruerat imagines minimè à nobis adiunctas, quaequoduis potius, quàm rem ipsam referrent. Gaudebam id adhuc me superstite contigisse, vt tur-pem notam falsò mihi inustam ipse delerem. Ideò vt& aliorum conatus, adiuuarem,& malitiosihujusce calcographi temeritati occurrerem, ipse quoque experiri volui, si quid hac in re praestarepossem, non tantùm, vt mea in medium proserrem, sed& vt de vobis studiosis, si possem, beneme-rer. Sed quàm res haec nobis difficilis fuerit, non est, quòd pluribus explicem. omnes enim sciunt,quàm difficilè inueniantur homines, qui res ipsas, ita ut sunt, ad viuum depingant,& qui delictasdiligenter insculpant. Quorum maior adhuc inonia est, id quod etiam facilè dijudicabitis studiosi,qui in hoc opere nonnullas effigies affabrè satis, nonnulla uerò non satis solerter sculptas offen-detis.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
JPEG-Download
verfügbare Breiten