cellum aliquod expectem, vt sim potius illis vltrò etiam magnas gratias habiturus, si tabernam no-stram nunquam salutarint. Alijs uerò, quos insignis animi liberalitas, excellentesque virtutes praecaeteris exornatos reddunt, noster omnis labor,& industria dicata est, neque vlla est res tanta,quam horum causa non& libenter,& studiosè sim facturus. Haec tamen nequaquam eò dixerim,quasi sordidum lucrum communi hominum vtilitati praeferre uidear velle, id quod à me tantùmabest, ut nihil abesse longius possit. Sed vt intelligas studiose Lector, nullam esse tam modestamfoelicitatem, quae malignitatis aculeos effugere possit; quanquam nolim totius defensionis meaecardinem, ac vim in hoc solo uersari, cùm longè aliae& iustissimae quidem sint causae, quae me adedendos rursum hosce commentarios induxere. Etenim quis est, qui nesciat, si editionem hanc inaliud tempus reiecissem, euenturum omninò fuisse, ut quàm plurimi studiosi huius artis,(me au-thore) iacturam in studijs facerent, praesertim cùm abhinc annum nulla exemplaria Venetijs reli-qua fuerint; quo tempore confluebant turmatim ad me undique studiosi homines, qui quotidia-nis propè conuicijs à me eosdem Commentarios efflagitabant. Id quod cùm multis alijs explora-tissimum est, tum uerò uel maximè mihi ipsi satis superque cognitum: qui singulis horarum mo-mentis adeò ab istis exagitabar, ut penè obsurduerim ad eorum querelas. Itaque operaeprecium mefacturum existimaui, si rursus hosce commentarios excuderem: alioqui videbam mihi eodem tem-pore duplex crimen sustinendum. Nam& multorum studiosorum animos hac de causa à me alie-nassem,& rationem nullam habuissem eorum, qui Matthioli commentarios vel non viderunt, velnon legerunt. Quorum alterum priuatis meis rationibus plurimùm obfuisset, alterum etiam in-humanum videri poterat, eos scilicet huius lectionis fructu diutius priuari, qui minimè omniumdebebant. Quamobrem nullum iam ex studiosis futurum arbitror, qui mihi vitio uertat, quòdhosce commentarios ita auctos,& locupletatos adiectis quàm plurimis plantarum& animaliumimaginibus, quae in alijs editionibus desiderabantur, rursus imprimendos susceperim. Nam cùmhuius artis cognitiolongè, lateque pateat, neque vllis cancellis sit conclusa; non video, cur ei quiin hoc argumenti genere aliquid scripserit, aut lucubrarit, non liceat suo quasi iure quotidiè ali-quid addere, immutare, inducere, breuiter scripta sua facere meliora: id quod authorem ipsum inhisce commentarijs fecisse manifestum est. Quinimò ausim hoc planè affirmare, olim permolestumstudiosis omnibus futurum, vbi viderint illum alijs studijs impeditum stationem hanc, quam diutueri cepit, aliquando deferere, neque quicquam amplius in hoc genere meditari, quod in hos con-mentarios conferat, cùm uerisimile sit ipsum& multa& praeclara adhuc habere, quae ad hanc praestantissimam simplicium cognitionem spectent, in qua ille(uti ego ab omnibus doctis passimcircumferri audio) non postremum inter alios sibi locum uendicat. Illud satis constat multos acerrimi iudicii homines pleraque ex illius commentariis mutasse,& scriptis suis inseruisse, nonnul-los etiam ex illius laboribus quosdam ueluti centones consarcinasse: ut uel hinc coniectari liceat,qua eruditione, qua doctrina uir ille polleat. His igitur de causis hunc librum denuò in manus as-sumpfi, eumque(uti antea dixi) tot simplicium& animalium imaginibus auctum, multoque ma-gis quàm antea locupletatum, typis excudendum censui. Adiecimus praeterea tabulam compre-hendentem uim& naturam omnium simplicium ad omnes corporis morbos applicatam, ex quauixdici potest quantum utilitatis& fructus sint studiosi percepturi. An igitur quisquam me re-prehendat, quòd hanc prouinciam imprimendi praeclari huius operis toties suscipiam? Quòdt si iustos iudices sortiri mihi contingat, quique ratione potius quàm liuore& odio moueantur, nihil addubito quin omnibus calculis pro me sententiam ferant. Porrò quoniam superioribus annis rece-peram, me in lucem daturum Apologiam Matthioli contra Amatum Lusitanum, una& Censurasin illus enarrationes, ne fortè quis fidem meam hac in re desideraret, uisum est eam hisce comman-tarijs adnectere. Quamquàm uerò author semper eo animo fuerit, ut libellus non diuulgaretur,quòd existimaret non esse magnoperè gloriosum(ut ipse ait) uincere eum hominem, qui se iampassim omnibus, ut uerbis ipsius utar, deridendum propinarit, palamque omnibus fecerit impuden-tiam suam; tamen, ne quis me laesae fidei reum in iudicio sisteret, nihil non feci, ut author precibusmeis locum daret. Et iam omni prorsus spe cadere caeperam, nisi acerrimi iudicij homines quoti-diano propè conuicio id à Matthiolo efflagitassent. Aiebant illi plurimùm referre, ut ea scripta ede-rentur; fore enim ut hinc omnis posteritas apertè intelligat, non solùm quàm ille omni culpa ineo uacet, in quo falsò accusatur, uerùm etiam ut Lusitani(uti ipsi addebant) arrogantiam& in-uidentiam perspectam& exploratam habeat, cuius exemplo caeteri admoniti ab hac prouincisposthac abstineant, neque in probos& doctos uiros tam contumeliosè debacchentur. Huc acceditquòd non parum emolumenti,& frugis hinc ad studiosos omnes sit peruenturum, ob uariam&multiplicem doctrinam, quae in hisce scriptis comprehenda est. Quid multis? Annuit Matthiolus,passusque est Apologiam unà cum Césuris in lucem edi. Exilui meherculè prae nimio gaudio, quòdtandem id essem aliorum opera consequutus, quod tantoperè semper optaueram. Sed mirum estquàm difficilem sese hac in re author praestiterit. Reliquum est, studiosè lector, ut ad hanc praeclaris-simam simplicium cognitionem te horter; non enim dubito, quin uberiores& suauiores fructusin dies ex ea percipias. Vale, ac labore nostro fruere.EXEM-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
JPEG-Download
verfügbare Breiten