detis. Sanè quod in rem communem nauare potui, licet illud exiguum esse intelligam, in eo noncommisi, ut meum studium, opera, aut diligentia à uobis desideretur. Quid autem profecerimCornarij o- nescio, vestrum erit iudicium. Sed longè aliter quàm nos uidetur fecisse Cornarius, vir alioqui inpinio explo- utraque lingua doctissimus,& qui inter omnes alios fortè singularis haberi uelit. Is enim suo inDioscoride, quem nunc primùm uertit,& emblematibus quibusdam auxit, non solùmnullas appinxit imagines, sed eos etiam acriter damnat, qui eas suis inseruerunt commentarijs. Sed an li-uore potius, uel ratione ductus, uos iudices esse uelim, si quandoque illius boni uiri legeritis prae-fationem,& eius animum diligenter explorabitis. Nam etsi Galeno dictum sit(id quod& nos ante Cornarium scripsimus) plantarum imagines parum conferre ad earum indagandam cognitio-nem, non tamen ob hoc accusandi sunt, qui plantarum,& animalium icones in suos conferunt li-bros. Quippè quoniam nusquàm inuenerim damnasse Galenum plantarum imagines, que in librisappingi solent, sed eos, qui existimant se rei plantariae peritissimos euadere posse, non solùm ima-ginum inspectione, sed& librorum quoruncunque lectione, licet fuerint ij à summis, grauissimisqueauthoribus conscripti. Quamobrem non parum mirari subit, Cornarium alioqui virum apprimèdoctum Galeni verba non modò non intellexisse, sed in reprobum quoque distraxisse sensum. Quofit, ut hinc facilè suspicari quis possit, quòd quum viderit Cornarius omnium ultimus Dioscori-dis interpres, nullum sibi reliquum iam esse locum, quò noui aliquid de plantarum imaginibusafferre potuerit, id sibi consilij asciuisse, ut eos acriter detestaretur, qui plantarum picturas in suislibris habent, ratus fortasse hoc detestandi genere, non solùm plurimum sibi laudis comparare, sedetiam suum obtegere infortunium, suamque(quod eius pacè dicam) in plantarum historia imperi-tiam. Quae enim sit alia ratio, cur aliorum damnat industriam? quasi posteris non sit id licitum,vt& ipsi aliquid suo ingenio,& studio excogitent, quod ab antiquis arte non sit animaduersum. At nondamnasse Galenum plantarum imagines, nec libros de plantarun historia conscriptos, sed eos, quihorum tantùm inspectione posse quenquam rei plantaria fieri peritum crediderant, id manifestofuerit argumento, quòd ipsemet Galenus libro primo de alimentorum facultatibus posteritatis me-moriae prodidit, cum inquit, Comparatos nobis esse hosce libros, ut nobis sint eorum, quae antèdidicimus monumenta, non vt rudes& ignari per illos doctrinam perfectam assequantur. Quòd siqui sint qui praeceptoribus careant, velintque iis, quae luculentè ac copiosè sunt scripta diligenterincumbere, magnum indè fructum eos accepturos testatur idem Galenus, praesertim si ea relegerenon grauentur. Quibus palàm est longè magis detestandos esse eos, qui clarissimorum hominumlaboribus inuidentes, nil aliud, quàm blaterare, ac carpere sciunt, quam eos, qui reipublicae com-modis semper prodesse cupientes, nil aliud agunt, quàm ut boni semper aliquid,& noui in publi-Cornarius cum usum promant. At qua re imagines,& non libros damnauerit Cornarius, cùm non minusnotatur.ex Galeni sententia eorum lectione, quàm imaginum inspectione, quis neutiquam proficere ua-leat, non satis animaduerto. Cur tantum laboris, si nihil profuerit, in uertendo Dioscoride adie-ctis etiam emblematibus incassum suscepit? Hocne ei erat studium, hincne capiebat animum, utin uanum laboraret? Porrò nil aliud uobis dandum, dicendumque superest. Spero tamen ab ijs, quigrati sunt(ingratos, maleuolos, ac inuidos nihil sanè moror) me gratiam initurum, quandoqui-dem mihi communis utilitatis cupidissimo hoc opus non aggrediendi uoluntas defuerit, sed per-ficiendi facultas, quam tamen omni studio consequi assiduè conamur. Bene ualete,& nostraboni consulite.Vincentius ValgrisiusCandido Lectori S.RAESAGIT mihi animus, candide Lector, multos fore, qui vno ore institu-tum hoc meum damnent,& iam odiosas eorum voces audire mihi videor, quiconiuratis animis aduersum me nouum querelę genus instituant, Perperam enimS& ineptè me facere, qui hosce Matthioli Commentarios toties excussos, totiesinterpellatos mutatis non solùm plantarum imaginibus, uerù m etiam additis4.plerisque rursus in publicum emittam, meque in causa esse, vt studiosi bonarumartium tot inanes,& superuacaneos sumptus faciant. Porrò longè satius fuisse, si in aliquot an-nos editionem distulissem. Quis enim ambigat authorem ipsum hoc temporis specio plenis(quodaiunt) viribus ad eam rem fuisse accessurum,& summam manum tanquam Colophonem semelabsoluto operi impositurum. Nunc verò nihil aliud à nobis agi, quam quòd nouis subindè edi-tionibus eos obruimus, ut eò speciosius ab ipsis pecunias extorqueamus. Haec& similia de mefortassè aliqui. Quibus quid est quod interim respondeam, nisi quòd conatus hic noster eorumgratia non suscipitur, quos auaritiae studium transuersos agit? Ab his enim tantum abest, ut lu-cellum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
JPEG-Download
verfügbare Breiten