And. Matthioli Comm.70tamen in eo parum, uel nihil amaroris sentiatur, cumque caeteris ferè omnibus tum notis, tum qualitatibus sit expers, quasei Dioscorides tribuit; est potius opinandum factitium id,& adulterinum esse, quàm legitimum. Hinc factum est, utquidam recentiores simplicium indagatores, cùm nobis persuadere uellent, Bdellium in officinis reperiri, licet non ad-uectum ex Saraca felicis Arabiae ciuitate, unde aduebi consueuerat, somniauerint, comunem myrrham legitimum esseBdellij uulga- bdellium, ut eorum sententiam refellentes, in pr.ecedenti commentario scripsimus. Huius, quo paßim utimur, plu-ris genera.ra quidem habentur genera. Siquidem aliquod quandoque uidi nigrum, resinosum, odore foetido laseri quadantenusproximo: aliud translucidum, utpote taurinum glutinum, sed siccum, amaroris expers, nulloque odore praeditumquoddam uerò adeò uulgari myrrhae persimile, ut ab ea uix dignosci posset. Quae omnia genera tametsiSlegitima cë-Bdellij histor. seantur; officinis tamen tanquam legitima,& præstantißima in medicamentis paßim temeré usurpantur. Bdel-ex Plinio.lium scriptis tradidit Plinius lib. XII. cap. ix. his uerbis. Vicina est Bactriana, in qua bdellium nominatißimum. 10Arbor nigra est, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici natura. Gummi alij brochon appellant, alij mala-chran, alij maldacon. Nigrum uerò,& in offas conuolutum hadrobolon. Esse autem debet translucidum, simile ce-rae, odoratum,& cum fricatur pingue, gustu amarum citra acorem. In sacris uino perfusum odoratius. Nasciur etin Arabia, Indiaque,& media, ac Babylone. Aliqui peraticum uocant ex media aduectum: facilius hoc,& crusto-Bdellij uires sius, amariusque. At Indicum humidius,& gummosum. Adulteratur anygdala nuce. haec Plinius. Bdellii faculta-ex Galeno.tes prodidit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Bdellium quod Seythicum nominant, quod sa-nè& atrius est,& resinosum magis, emollientis admodum,& efficacis uirtutis est. At alterum, nempe Arabicum,quod dilucidius est, magis desiccat, quàm emolliat. Igitur recens,& humidum est,& contusum facile mollescit, adomnia, ad quae Scythicum, idoneum. At quod antiquius est,& admodum gustu amarum,& acre,& siccum, ab eo-rum, quae indurata molliunt, mediocritate excidit. Vtuntur autem quidam illis,& potißimùm Arabico,& ad guttu- 20ris ramices,& bernias aquosas, saliua matutina, ieiunaque subigentes, ut emplastri consistentiam accipiat. Porrò A-rabicum& calculos renum in potu sumptum frangere apparet, Ium urinas ciere,& crudorum flatuum discursus,praeterea laterum dolores,& rupture, persanare. hactenus Galenus. Caeterùm inuenio Serapionem duobus capi-Bdellium al te tibus Bdellij meminisse: quorum alterum appellauit Iudaicum, quod nimirum est ipsum Dioscoridis bdellum; alterumtum Serapioni uerò cuiusdam plantae palmae similis fructum esse tradidie. Hoc Neapoli frequentißimum uidimus, ijsque in officinis ac-palmae genus.cepimus, ubi sacchari arundines è Sicilia petitas uenundantur. Nam cùm illic essem cum Bernardo Clesio Cardina-Edelh. in deinemli,& Principe Tridentino, qui apud Caesarem Carolum v. inuictissimum Imperatorem agebat, multarum uidendarumrerum, quae ad medicam materiam spectant, fuit mihi facultas. Hoc igitur palmaegenus(ut ab incolis accepi) ex Si-Sirulis, polenz Filstiftilio sunti cilia cum foliis palmeis, ac radice defertur cubitali, uel paulo ampliort longitudine. vocantur hae plantae NeapoliCefillionis cò uulgò CEPAGLIONI. quarum quoddam duntaxat germiculum comedunt, tenerrimum, sapidum,& ori gratifi 30.sideratiemum. Includitur hoc mille quibusdam inuolueris, tanquam totius plantae corculum. Hoc quidem tuberibus,& car-duis, carduorumque echinatis capitibus(carioffi,& archichiochi Itali uulgò uocant) praeferunt. quandoquidem id se-cundis mensis pro bellarijs cum pipere,& sale solenniter assumunt, tum quòd gustui is cibus admodum arrideat, tumetiam quod uenerem conciliet. Porro illa uulgaris Cefuglioni appellatio(quantum coniicere possumus) à Nauritanisaccepta est: siquidem Serapio sic inquit. Cefilio est coristius palmae,& natura eius est, sicut natur a palmerij. Gale-nus insuper lib. VIII. simplicium medic. de palma disserens, eius medullam encephalos appellari tradidit. Ex quo ad-ducor, ut suspicer, inde Arabes Graeca uoce corrupta suum Cefillionis nomen accepisse. Quod Bέλιον Græci,Nomina.Bdellium similiter Latini uocant: Mauritani, Molochil, Molochal, Mochol, aut Mochel: Itali, Bdellio: Hispani,Bedelio.+ Licet Saracenicae arboris lectio admitti poßit, quòd Saraca, unde Saraceni dicti sunt, urbs sit in Arabia; non 4-tamen improbanda uidetur lectio Iarabicae arboris. Quòd non solùm Plinius scribat bdellium in Arabia nasci,& Ga-lenus alterum bdellij genus Arabicun faciat; sed etiam quod Oribasius lib. x I. legat δυκρυον ἐσι δένθρου δραζκοῦ.hoc est: lacryma est arboris Arabicae.+ Hoc loco in uulgatis Graecis codicibus sic legitur: ἐνὸδες ἔν τῇ δυμιάσι, εὐικὸς ὅνυχι. hoc est, si uerbumuerbo reddamus: odoratum in suffitu, simile ungui. Eadem uerba ex Dioscoride referunt inter Graecos Aëtius&Oribasius. Caeterum in ijs uerbis illud dubiam sententiam facit, quòd non facilè colligi poßit, quiò per ὄνυxi intelli-gat Dioscorides. nam cum haec uox homonyma sit,& plura significet, cui potißimùm rei conueniat, auctor non ex-plicauit. ut hinc uel aliquid deesse suspicandum sit, uel hac uoce diuinandum de nota illa bdellij optimi magis sit, quàmaliquid certi statuendum. Auget difficultatem, quòd interpretes omnes, uiri doctißimi, uerba in diuer sum sensum trahant. Alij enim probatum bdellium uolunt bene odoratum esse semper, sed incensum fieri ungui simile, ut Manardus libro 50suarum epist. octauo: alij dum incenditur, odore malunt ungui aßimilari, ut Hermolaus. quorum tamen utrunque constatde odorato ungue intellexisse. His adstipulari uidetur Serapio inter Arabas, qui bdellij descriptionem Dioscoridi aece-ptam ferens, uerba illa interpretatur in hunc sensum: cùm incenditur, bonum spirat odorem, odori unguis odorati simile.Sunt porrò qui bdellium suffitu odoratum faciunt, ungui simile, ut Ruellius. qui certè ea simplici uerborum illorum uer-sione non minus ambiguum reliquit illius notae sensum, quàm in Graeco reperiatur. Marcellus autem diuersam ab antedi-ctis sententiam protulit, nam ita uertit illa uerba: cùm incenditur, odoratum, et humano ungni colore simile. Haec utiqueMarcelli interpretatio plura habet, quam in Graecis codicib. legantur, ea fortasse ratione ab eo addita, ut nulla reliquaesset ambiguitas: quanquam in hoc à Manardo redarguitur. Mihi quidem hactenus placuit Serapionis interpretationisubscribere, ut patet in principio huius commentationis. Nunc uerò quid mihi sentiendum sit, ferè incertus sum. Videntur enim uerba illa Dioscoridis ita distincta esse, ut duas bdellij optimi notas faciant: quarum altera est, ut odoratum sitcùm suffitur: altera, ut sit ungui simile. Sed relinquitur dubitatio, an unguis odoratus, aut humanus sit intelligen-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
70
JPEG-Download
verfügbare Breiten