Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
71
JPEG-Download
 

In Lib. primum Dioscoridis.dus. tamen inclinat animus, ut putem humanum unguem intelligi, quòd Plinius lib. XII. cap. ix. de bdelliodis-serens, Bactriano ungues reddat candidos, cùm inquit. Bactriano nidor siccus, multique candidi ungnes. Ex his nimi-rum uerbis liquet, bdellium illud albis maculis ungui humano similibus refertum esse. Id quod etiam uidetur bdcellio as-signasse Damocrates in suis carminibus, quibus cypheos compositionem cecinit,& quae à Galeno referuntur lib. 11.deirdotis, dum ita scribit. Σλόιωυ δί·άὶ καὶ χοκου μιαν, βδελλού θὐυχας χ γὐ. ασπάλαθον δʼς. Haecduo carmina soluta oratione ad uerbum sic uertemus. Iunci odorati duodecim,& croci unam, Bdellij ungues drach-mas tres, aspalatti duas semis. Sanè quòd Damocrates bdellij ungues in cypheos compositionem addat, me magis mo-uet, ut credam bdellium notam peculiarem habere, qua unguium effigiem repraesentat: aut quòd illud bdollium sit prae-stantius, cui sint maculae humanis unguibus similes. Sed haec fortasse fusius, quàm deceat, ut quid alii,& quid ego sen-10 tiam in illis Dioscoridis uerbis, exponerem, ita tamen, ut malim eruditiorum quoque iudicium esse.THVS.Αιβανος.CAP. LXX.THVS in ea gignitur Arabia, quae thurifera cognominatur. Primatum tenet in eo genere mascu-lum, stagonias appellatum, suapte natura rotundum: tale autem+ indiuiduum est, candidum, cùm fran-gitur, intus pingue, in suffitu statim ardens. Indicum uerò fuluescit,& colore liuet, sed rotundumindustria factitant: nam in quadrangulares formas dissectum fictilibus uersant, donec rotunditatemcontrahat: uerùm hujusmodi thus tempore flauescit, quod atomum, aut syagrum appellant. Secun-dum locum habet+ Arabicum,& in Smilo nascens, quod aliqui copiscum uocant, minus multò,&suluius. Est& genus aliud, cui amomite cognomen est, alioqui candidum: quod dum mollitur, ma-20 fliches more digitis cedit. Adulteratur omne thus t in itinere pini resina,& gummi. quod facilè de-prehendi potest: siquidem sufitum gummi flammam non eiaculatur,& resina in fumum euane-scit, thus uerò statim ardet: idem maleficium odor prodit. Ad calfaciendum,& astringendum pol-let: oculorum caliginem discutit, caua ulcera complet,& ad cicatricem perducit: cruenta uulneraglutinat, infraenatque cunctas sanguinis eruptiones, etiamsi cerebri membranis effluat: ulcera, quae cacoëthe uocantur,& sedis,& reliquarum partium permulcet tritum cum eo& lacte linamentum: formicantes uerrucas inter initia, impetiginesque ex acto,& pice illitum tollit: ambusta igni, pernio-nesque cum suillo adipe, aut anserino,& ulcera in capite manantia cum nitro, si infricetur, sanat: pa-ronychijs cum melle, auribus fraƈtis cum pice, medetur: ad reliquos aurium dolores cum dulci vi-no infunditur: inflammatae à partu mammae cum cimolia,& rosaceo magna utilitate perunguntur:30 additur ad arteriae, viscerumque medicamenta: prodest sanguinis excreationi potum. Sed in secun-da valetudine haustum insaniam mouet,& largius cum vino potum superficit. In fictili mundo thuscrematur, flagrante glebula succensum à lucerna, donec exuratur: post perfectam vstionem operireoportet, usquedum restinguatur: sic enim in cineres non redigitur. Aliqui ollulam aeneo vase cauocirca medium perforato cingunt ad excipiendam fuliginem, vt in eius mentione mox ostendemus.Alij crudo sictili luto oblito,& in fornacem indito, cremant. Fictili etiam nouo viuacibus prunistorretur, dum non amplius bullet, aut pinguitudinem, vaporemve emittat: facilè enim comminui-tur, quod perustum non est.φλοιὸς Λιβάνου.CORTEX THVRIS.CAP. LXXI.PRAEFERTVR thuris cortex crassus, pinguis, odoratus, recens, laeuis, minimè scaber, sine men-branis. Adulteratur admisto pini, aut nucis eius cortice. sed horumiesx ignis est: siquidem re-liquicortices suffiti nequaquam incenduntur, sed sine odore fumum eructant: thuris uerò cortexardet,& cum odoris fragrantia vaporem eiaculatur. Thuris modo vritur:& vis eadem, quae thu-ri, sed validior, adstringentiorque. Quare potu cruentis excreationibus, vuluis fluxione laboranti-bus in perso confert: ad cicatrices oculorum,& caua, sordesque efficax est. tostus scabris lippitudi-nibus auxiliaturMαννα Λιβάνου.MANNA THVRIS.CAP. LXXII.MANNA thuris probatur candore, mirarum frequentia,& puritate. Vim habet eandem, quam50& thus, sed inualidiusculam. Sunt qui cribrata pini resina, ac polline, aut cortice thuris contusi adulterant. Sed haec igne deprehenduntur: neque enim aequè suffitu aérium vaporem, sed fuliginosum,& impurum expuit,& permistum suaueolentiae halitus virus habet.Ἀιθαλη μιβανοτοῦ.FVLIGO THVRIS.CAP. LXXIII.FVLIGINEM thuris sic facito. Forcipicula lucernis accensas singulatim thurìs glebas in no-tam fictilem ollam concauam imponito:& aereo uase in medio perforato, detersa diligenter sorde,obtegito: alteram admoueto, ex altera eius parte, aut utraque subiectis quaternum digitorum altitu-dine lapillis, quò facilius perspici queat, si vrantur:& quà locus capax fuerit, glebulas alias supponi-to,& anteaquàm prorsus prior gleba restinguatur, aliam imponito, donec sufficientem fuliginem uidearis coëgisse. Continuo tamen externae æramenti partes spongia, aqua frigida madefacta, abster-gantur: ita enim temperato aeris feruore, fuligo omnis inhaerebit, quae alioqui per leuitatem deciduathuris

nous les maisturent