78And. Matthioli Comm.atque pix omnis, cuius est usus, ex pinea tantùm teda conficitur in Italia, quemadmodum& in Bohemia, ubi ingentis-Pinorum syl simae ac frequentißimae sunt pinorum syluae. Caeterum his, quae de syluestrium pinorum generibus seribit Theo-uestrium spe- phrastus, in nostroiimate refragatur, quae sensibus clarißimè patet experientia. siquidem agrestes, qua plurimae inmaritimis nostris Senensibus proueniunt, fructum ferunt spithama oblongum, pyramidalem, firmum, ac solidum, necper se facile debiscentem. Quae uerò numerosae uirescunt in Ananijs, reliquisque Tridentinis montibus, fructu constantparuo, breui, qui quàm primum aruerit, affatim debiscit,& ex arbore decidit. Sed id euenire existimamus, clunatum& regionum uarietate, uel etiam quòd maritimae plura sint genera. quandoquidem in maritima Pisarum oris sylue-stres proueniunt pini, qui breues nuces edunt, cupreßi modo, non tamen rotundas, sed acuminatas, ut pictura, quamhic exhibemus, ostendit. Quinetiam in eodem Tridentino agro ijsdem Ananijs,& uallis Flemarum montibus aliae duasyluestrium uisuntur species a praedictis longè figur a dißidentes: quarum unam uulgò Mugbi incolae uocant. que si- 10ne stipite medio, ramos circumquaque à radice fundentes, humi repunt spatio cubitorum decem, quindecimque: qualesetiam apud Ananios Rouena monte,& in alijs plerisque harum uallium locis apertè conspici possunt. Proferunt haefructus paulò maiores caeteris syluestribus, sed qui magis resinam fundant. Harum ramis utuntur incolae ad uasa ui-naria cingenda: sunt enim tenaces admodum,& flexiles. Alterius uerò speciei sunt, quas Cembri,& Cirmoli uul-gò uocant, quarum numerosißimas plantas ipse saepe ac saepius uidi, tum in Gauia Phoebeae uallis, tumin Flemensibus,Vulturenae,& Rhetinorum montibus. Hae quidem speciosa proueniunt proceritate, ita ut ad tabulas parandas mate-riem non modò pulcherrimam praebeant, sed etiam suauiter odoratam: attamen non tanta assurgunt altitudine, quan-tacaeterae syluestres. Ramos e caudice promunt, ceu& picea, qui pini frondibus uirent. Caudicis cortex non ut pi-no subrubet, sed abietis modo subalbet. Fructus tam longitudine, quàm craßitudine piceo aequè similis est, breuior ta-men, resinosus, colore in nigrum purpurascente: inter cuius nucamenta nuces recluduntur domesticis similes, mino-res tamen, triangulares, breues, fractufaciles, ut quae dentibus facilè cedant: sapore quadantenus domesticas refe-runt, nisi quòd gustui quandam pene insensibilem relinquant asperitatem: quõd omnium syluestrium proprium est. Exquo facilè adducor, ut credam hoc nucum pinearum genus illud esse, quod Plinius libro XV. cap. x. Tarentinumuocat, digitis fragili putamine, auiumque expositum furto in arbore. Etenim illae ita fragiles sunt, ut non difficul-ter ab auibus roctro frangantur. Ab ijsdem pinis resina tum alba, tum odorata, ueluti ab alijs sui generismanat. Tabulae ex his paratae ad extruenda aedificia Germanis plurimi fiunt, non modò quòd pulchra uena-rum serie placeant, sed quòd etiam odoris fragrantia praestent: id enim ad eorum hypocausta paranda, qui-bus maximè ob frigidißimam regionis temperiem& indigent,& utuntur, plurimum affert ornamenti.Bellonius, cuius paulò antè meminimus libro de arboribus resiniferis hoc pini genus(quantum ex eius uerbis col-Bellonij aliaopinio explo ligere potui) pinastrum esse censet. Sed non rectè, mea quidem sententia. nanque pinaster, Plinio lib. xvi. cap. x. 30auctore, nihil aliud est, quàm pinus syluestris, mira altitudine: gigniturque non modò in montibus, sed etiam in planis,Bellonio uerò contrà, pinaster pino humilior est:& plana,& montium supercilia prorsus respuit, nec alibi proue-nit, praeterquàm in excelßimis montium iugis. Huic profectò ut quis adstipularetur, fortasse ex eo adduci posset,quòd peregrinationi, quam ille in Asiam, Graeciam, Syriam, Aegyptum, aliasque regiones se fecisse fatetur, pluratribuere uellet, quàm probatißimorum authorum scriptis, quibus saepe Bellonius perperam refragatur, ita ut suamputet auctoritatem illis praeferendam esse. Sed ego miror, quòd mihi relatum sit uirum hunc esse uulgaris peritiae,neque tot loca peragrasse, quot eius scripta perhibent. Quòd autem ad rem nostram attinet, Bellonius ubi pinastrohistoriam exorditur, hanc pinastri uocem ex uersione Latina frequenter legisse ait apud Theophrastum, sed non prochterea Theophrastum eam agnouisse plantam, quòd non nascatur in Graeciae, aut Asiae montibus: atque ideo nullumesse ex Graecis authoribus, qui de pinastro, aut pinn syluestri meminerit. Sed quanta sit huius boni uiri arrogantia, 44& in Graecorum authorum lectione negligentia, antea explicauimus, ubi ex Theophrasto scripsimus duo esse pinigenera, unum urbanum, alterum syluestre. Veruntamen si is mordicus suam tenuerit opinionem, quòd scilicet Theo-phrasto πεύυς piceam significet, non pinum,& quòd ex consequenti idem hic de picea syluestri sit locutus, demusilli ita esse, quid respondebit ad illa Theopbrastiloca, in quibus πίτυς αγρια. legitur? mebercule nihil, quantumreor. Subijciamus ergo quae Theophrastus lib. 111. cap. 111 de plantarum historia in censu arborum quae in monti-bus nascuntur, contra Bellonij sententiam posteritatis memoriae prodidit, ijs uerbis. I'dia δὲ τα'τοικδε τῶνόρει-νὰν, αὐντοῖς πεδιοις συ φύεται. παρί ἐλκεθονιαν, ἑλατα, πέυκη, σἰτυς ἀγρήα. hoc est. Montibus autempropria sunt illa, quae in planis non proueniunt. Macedoniae, abies, picea, pinaster. Addamus praeterea quae eodemcapite, ubi plantarum meminit, quae perpetuò uirent, idem sic habet. κειφυλα μὲν οὐν ἀγρίαν, ἄ καὶ πρό-τερον ελέχ δα, πεύκξ, σίτυς αγρία. id est. Ergo inter syluestria perpetuò uirent, quae primo uolumine retuli= 50mus, abies, picea, pinaster. Ex his itaque manifestum fieri arbitror, Bellonium multa in Theophrasto oscitanter legis-se, plura etiam temere& falsò scriptis tradidisse: ut hinc ipsum inanis gloriae, uel alicuius dignitatis cupidum po-Plinii lapsus. tius, quàm ueritatis studiosum fuisse facilé iudicem. Caeterùm non potuinon admirari dixisse Plinium, scan-dulas e pino ad contegendas domos, ex omnibus, quae resinam fundunt, arboribus aptißimas esse, cum lari-Tedae consi- cem non ignoraret materiei praestantia, duritie, et firmitate, nulli aequiparandam esse. Præterea scribitderatio.Theophrastus(nos id quotidie uidemus) quòd pini interitus est, ut teda fiat. Cuius uerba sunt haec loco su-torà citato. Morbum pinis accidere talem Idaei incolae narrant, cùm non solù m cor, sed etian pars externacaudicis in tedam transiuerit, tunc strangulari quodammodo. quod sponte accidit ubertate arboris largißima, quo-ad quis coniectare poßit: teda enim totum efficitur. Ergo haec pini propria affectio est. Quare autem pinus te-da fiat, scribit idem Theophrastus libro VI. cap. XV. de causis plantarum, sic inquiens. Pinus enim radicem agit tedatotam refertam, ut ante dictum est. Ratio eadem, quae in animalibus est, quòd pars alimenti, qua ferbuerit, excoctaque
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
78
JPEG-Download
verfügbare Breiten