Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
89
JPEG-Download
 

In Lib. primum Dioscoridis.89MVMIA20 tentiam non probandam existimem, quòd scilicet uulgaris Numia bituminis loco in componendis medicamentis sub-stituatur. Namque Numia praeterquàm quòd est(ut puto) syncerum pissasphaltum, uel afhaltum pice mistum,concepit defluentem humorem, qui continuò è cadaueribus in sepuleris liquatur. Ex quo credendum est, eam nonparum suam immutasse naturam. Porrò satius ducerem Galenum,& Paulum consulere, qui in succidaneis, si de-sit afbaltus, picem liquidam subdunt. Caeterum notare conuenit, Serapionem Numiam Dioscoridis pissasphalto a-diecisse, ut quae aliquam inter se cognationem haberent, abinuicem non disiungeret: non enim erat nescius, huiusce-modi cadauera pistasphalto impleri, quemadmodum myrrha, croco, aloë, ac etiam balsamo simul admistis impleban-tur: quae ueram tractu temporis conficiebant mumiam, cuius meminit eiusdem capitis initio, his uerbis. Munia sepulcrorum fit e myrrha, aloeë, alijsque rebus his additis,& humiditate, quam exudant humana corpora. Veruntamen hacnostra tempestate in Italiam haudquaquam aduehitur: quippe quòd hac mistione nulla earum regionum cadauera prae-30 ter nobilium, ac diuitum condiantur:& hi quidem sepulcra habent sibi constituta, diligenterque occlusa. Idcirco nonita facile istorum corpora surripi possunt à mercatoribus illuc profectis, ut minori tum difficultate, tum suspicione au-ferri possunt pauperum,& ignobilium, asphalto pice misto, uel ipso pissasphalto confarcta. Ideoque apertißimè fallun-tur, qui pro legitima Numia arefactam ist iusmodi adauerum carnem assumunt, non autem eorum infarctum, ueluti se-plasiariorum quàm plurimi, qui carnes& ossa contundunt, eaque medicamentis admiscent, quae muniam exposcunt.Necessum igitur esset legitmam mumiam expetentibus, ut in hospitalibus nostris cadauera obcuntium aloè, myrrha, etcroco repleri curarent, eamque deinde suo tempore eximi. Hanc tamen nostram sententiam pluribus refellere contendit Bellonii opi-Petrus Bellonius Cenomanus, uir ex eo fortasse peritus iudicandus, quod profiteatur se Asiam, Graeciam, Syriam, Ae- nio exploi.gyptum,& Arabiam peragrasse. Quippe qui putet, non aliam esse Numiam apud Graecos,& Grabas, quàm pissa-sphaltum. Sed quòd eius argumenta non sint tanti momenti, ut oppositum nobis persuadere poßint,& quìd potius idem40 hallucinetur, in epistolis, quas conscribere institui, adiuuante Deo, latius ostendam. Vbi etiam plurima eius errataattexemus, quae in libellis, quos tum de medicamentis cadauera seruantibus, tum de resiniferis arboribus, tum etiamde piscibus condidit, legendo adnotauimus. Quandoquidem nostrum in primis institutum non est in his commentarijsnostras ad unguem tueri sententias, atque ab erroribus, quibus notati erimus, nos uindicare; sed quantum possumus materiam medicam à mendis expurgare, eamque illustriorem reddere,& in pistrinum candorem restituere conamur.Porrò Numia, de cuius uiribus iam nobis disserendum est,(ut Arabes tradunt) quàm plurimis pollet facultati- Muniae uires.bus: siquidem secundo ordine tum siccat, tum excalfacit: capitis dolores frigiditate obortos absque humorum praesen-tia mulcet. Medetur hemicraneae, paraysi, oris distinctionibus, comiti alibus, uertiginosisque, si ex amaraci aquanaribus immittatur. Leucoij oleo, siue hyoscyamino grani pondere subacta, ad aurium dolores frigidos utiliter in earumconcauitatem infunditur. Prodest quatuor granorum pondere ex thymbrae decocto resoluta, gulae cruciatibus. Epo-so ta ex zizpharum, hordei, et myxorum decocto tribus diebus continuis, tußientibus opem non modicam praestat. Gra-norum item quatuor pondere sumpta ex aqua menthae cordis affectus remouet: cum decocto uerò cumini, amni,&cari, tun uentriculi, tum intestinorum flatus discutit. Bibitur utiliter ab alto deuolutis ex siliquae Aegyptiae medulla,additis Lemnia spbragide,& rubiae radice. Hausta trium, uel quatuor granorum pondere singultum inhibet, si tamenex cumini,& apii decocto assumatur. Erinis imposita, additis moscho, castoreo, caphura,& oleo balanino, naribuscommode inditur ad diuturnos capitis dolores; praesertimque cùm, adhibitis alijs, contumax morbus non soluitur. Gar-garizatur cum oxymelite aduersus anginam:& ad lienis affectus ex cari decocto utiliter bibitur:& contra letterquenena ex decocto tribuli marini,& foetidi laserpitij gumi iuuamento non modico sumitur. item ex mero contra scor-pionum ictus bibitur, ictisque locis cum recenti butyro utyro utilisime imponitur. Adstringit mumia illita externa san-guinis profluuia, pota uerò interna: proinde perutilis ad cruentas excreationes. Ex caprillo lacte pota opitulaturexulceratae uesicae, internis penis desquamationibus,& urinam aegrè continentibus. Non desunt qui credant, huma-norum cadauerum ossa in puluerem redacta,& in potu exhibita uarijs corporis languoribus prodesse, os suum uni-