Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
117
JPEG-Download
 

In Lib. primum Dioscoridis.117.ueteres nil aliud eynorrbodon erat, quam spongiola illa, quae medijs syluestrium rosarum ramis oboritur. Caeterumcum de eynosbato, hoc est, canirubo idem dissereret, eum à rosa syluestri longè diuersum fecit, ut uidere est libroXXIIII. cap. XIIII. ubi ait, eynasbaton folio esse uestigio hominis similem. Huc illud etiam accedit, quod posterisscriptum reliquit Theophrastus lib. 111. cap. x viii. de plantarum historia, ubi sic inquit. Canirubus fructum sub-rubrum parit malo punico similem: est inter arborem& fruticem medius,& punicae proximus, folio uiticis. Ex qui-bus palàm est, non parum inter se habere discriminis canirubum,& syluestrem rosam, de qua postea libro& cap. VI.doaq-particularem tradidit historiam. Vbi cum primùm satiuas rosas longa prosecutus fuisset oratione, de syluestri ita paucis disseruit. Syluestres rosae domesticis asperiores tum uirgis, tum folijs constant,& florem minus odoratum, minus-que coloratum, nec tanta magnitudine ferunt. Quare pro comperto habetur, aliud genus esse rosam syluestrem à ca-10 nirubo, quorum alterum κυνόρῥδον, alterum κύνοσβκτος Graecis appellatur: Quocirca manifesto in erroreMarcelli, 8Monachorumfuisse deprehenditur Marcellus Dioscoridis interpres.& commentator: quippe qui idem esse crediderit cynosbaton& cynorrhodon, non animaduertens, quàm illa inter se dissimilia fecerit Plinius sibi familiarißimus. Hunc forsitan se lapsus.cuti Monachi in Mesuem scribentes, ipst quoque in eundem lapsum inciderunt, credentes syluestrem rosam legitimumdesesse canirubum. Quibus praeterea animo exciderat, Dioscoridem scripsisse rubi canis fructum oliuarum nucleis essesimilem: quandoquidem ipsi illum pyris compararunt. Ex quo aliquis facile iudicabit, hos nullam canis rubi cognitionem habuisse. Ad haec non reperio, quòd dixerit Dioscorides, canis rubi fructum semen aliquod includingere, quo tamenrosarum syluestrium fructus refertus inuenitur: sed lanosum quoddam continere dixit. Accedit his Serapionis au-thoritas, qui de canino rubo inter alia rubi genera egit, non autem inter rosas: quòd omnino compertum haberet, hucà rosis quam plurimùm differre. Illud insuper addiderim, quòd cùrn rose syluestres fere omnes non leuiter ex albo20 purpurescant, eynosbato uerò flos perpetuò sit candidus, non est legitime asserendum, syluestrem rosam esse eynosbaton. Ex ijs igitur omnibus satis(ut arbitror) liquet, canirubum à syluestri rosa longè abesse: tantoque magis, quòd meseinemoriae prodiderit Theoph. lib.& cap. ix. de plantarum historia, caninae sentis fructum auerso flatu colligendum es-se, alioqui periculum oculis imminere. Quod apertè demonstrat, super eo uel tenuem quandam lanuginem, uel quidpuluerulenti insidere, quod si à uento expellatur in colligentium oculos, facile ijs caecitatem inducat. quod tamen inspluestrium rosarum fructibus nunquam uisitur. Meminit Rubi canis Galenus lib. VII. simpl. medic. sic inquiens. Rubi eanis uiHujus fruticis fructus, non segniter adstringit, folia uerò medioeriter. Itaque particularis eius usus haud ignotus estres ex Gal.Cauendum ab eo, quod in fructu eius lanae speciem habet, ceu arteriae infestum. Frutex is Graecè κυνόσβατος uocatur: Latinè, Rubus caninus: Arabicé, Sent. Italicè, Rouocantio.Nomina.LIGVSTRVM.Kúπρos.CAP. CVII.LIGVSTRVM arbor oleae folijs circum ramossimilibus, latioribus, mollioribus,,& colore uiridiori-bus: flore candido, muscoso, odorato: semine sambu-ci, nigro. Optimum nascitur in Canope,& Ascalone.Folia astrictoriam uim habent: quare commanducataulceribus oris medentur: illita feruidis inflammationi-bus, Iarbunculisque prosunt: decocto eorundem igniambusta fouentur: capillum rusant trita solia, quae in radiculae succo maduerint. Flos ex aceto fronti illitus, ca-pitis dolorem sedat. Cyprinum oleum, quod ex eo sitodoratum, excalfacit, emollitque neruos; si quae feruen-ti natura praedita sint, assumat.LIGVSTRVM in Hetruria Guistrico corrupta uoce Ligustricon-uulgus nostrum appellare consueuit. Quod inibi etiam aliqui Oli= sideratio.uetta, nonnulli Oliuella, quidam Chambrossene uulgò uocant.Mauritanis uerò Alcanna nominatur. Nascitur frequens in sepibus secus uias paßim in Italia. Floret abeunte uere,& ineunteaestate, flore muscoso, uel(quandoquidem Oribasius legit BOTρυεί-δη) racemoso, candido, odore suaui, sed qui decerptus statim flac-cescat. Orientur ex eo baccae in cacumine racematim cohaeren-tes pyramidis modo, hederae baccis minores, laeuiores, ac nigrio-res, quarum in medicamentis est usus. Sunt qui has baccas à Vacinij uariaeVirgilio, uacinia uocari putent. Sed meo quidem iudicio non re- opiniones.ctè planè sentiunt. Quemadmodum nec Fuchsius, qui rubi mora,quoniam Graecis εὰτινα, uacinia esse putat: siquidem uaciniumflorem, non fructum esse pluribus constat. Caeterùm in nothisDioscoridis stirpium nomenclaturis legitur, hyacinthum uaciniumRomanis fuisse uocatum. Ex quo facilè crediderim, uaciniumVirgilio nil aliud designare, quàm byacinthum. Neque mirum est, quòd Virgilius hyacinthuum uac inij nomine nigrumappellauerit: nam hyacinthus facilè cum uiolis colore purpureo certat, purpur eus autem color a compluribus ni-