MAGNIFICO, ALALARISSIMOD. petro Cannizero SerenissimiRegis Romanorum&c. ArchiatroPETRVS ANDREAS MATTHIOLVSSENENSIS MEDICVS. S. P. D.OESCIO quo pacto id ferè semper vsu venire animaduertamus(clarißime vir)summos,& praestantißimos viros, quò magis excellunt,& quantoque caeteris bonis, ac eruditis viris magis satisfaciunt, tanto importunius improborum nequitia, etcalumnijs impeti, ac laceßi. Quò minus mihi dolendum censeo, si ego quoquequamuis in me quidem,& in hoc meo amore satis acri publicae vtilitatis non idpraestantiae culmen videam, quod eos summoperè offendat) post tot consumptoslabores, horum improbitatem, inuidiam,& irritos morsus euadere non potuerim.Quod quidem neutiquam in huiusce aeui improbitatem(vt quidam fortaßè pu-tant) sed in impiorum hominum impudentiam reijciendum arbitror. Quod tametsi minus sit nouum, minusinusitatum, vt ab honestißimo quenquam impediat instituto, tamen miserum est,& certè deplorandum,quum vnà cum ipsa virtute nata sit inuidia, liuor cum primordijs emerserit,& haec omni tempore suam exer-cuerint improbitatem. Inuidia verò virus improbitatis suae nunquam in obscuros, ignaros, abieclosque exerce-re solet, sed in eos plurimum, qui caeteris vel doctrina, vel sapientia, vel alijs quibuscunque animi, vel fortunedotibus praeclariores, eminentioresque euaserunt. Vtpotè quae cum eò loci euehi non poßit, quò praeclairi viri propria virtute peruenerunt, fraudibus tantùm& technis se extollere nituntur. Nec idcirco mirum videri de-bet, si quò magis quis inclarescat, eò vehementius in illum haec se iaculetur vipera,& saeuiat tigris. Adhaecautem quum quandoque animaduertissem,& labores, conatusque nostros ab inuidis dilacerari comperissemgaudebam sanè,& meae propè cuiusdam foelicitatis esse ducebam(licet nunquam mihi tantum tribuerim)a clarißimorum hominum communi fortuna me non segregari. Ob idque decreueram potius inuidorum rabiemsilentio extinguere, quàm scriptis respondendo palàm facere eorum latratus mihi negotium facessere; praeser-tim cùm in omni uita praecipuos comites mearum actionum, consiliorum, voluntatum, pudorem, modestiam,humanitatem esse voluerim. Verùm quum vidissem, legissemque vanißimas quasdam calumnias in nostros inDioscoridem commentarios editas ab Amatho quodam Lusitano homine sanè non solùm, vt eius fert nomen-clatio, apprimè indocto, sed etiam, quantùm ex eius scriptis colligi potest, omnium arrogantißimo: quumque prae-ter id comperissem hunc quamplurima ex commentarijs nostris furtim in suas transtulisse enarrationes,& inillis innumeros commisisse errores, qui rei herbariae studiosis magno fuissent getrimento(hoc enim prae caterisme maximè angebat) nisi ij à nobis palàm refellerentur; pietate potius, quàm cupiditate aliqua contendendi,à qua maxime sum alienus, excitatus pati sanè non potui(etsi aliter meoum prius statueram) quin scriptis inpublicum editis eius calumnias contunderem, errata reprehenderem imposturas concuterem, furta pateface-rem. Quod quum tandem fecissem, dubius subindè distrahebatur animus, an quam confeceram Apulogiam, v.nà cum Censuris in eius deliramenta in lucem proferrem, an verò diutius domi nostrae premerem. siquidemtametsi non verebar hinc aliquam me reportaturum victoriam, non tamen ducebam eam mihi fore glorio-sam, eò quòd cum homine nullius ferè frugis,& paucae admodum existimationis in certamen descenderem.Ob idque consultius videbatur scripta illa iam adornata in aliquem tenebricosum anoulum abdere, quàm in lu-cem euulgare. Ad hoc accedebat, quòd audirem,& iam etiam viderem quamplurimos doctissimos& ho-nestißimos viros(quos nunquam nouimus) non tam nostra, quàm veritatis causa patrocinium suscepisse, aciam tandem pro me tulisse sententiam, Amathum verò causa cecidisse. Verùm diuersum suadebat genusmeus, subindè velut insusurrans indignum fore si meos partus tanta iniuria affectos hac tantum ratione desti-tuissem. Idque eò magis mihi faciendum suadebat, quò iam in promptu essent, qui suis scriptis ad hoc muneris ex-equendum me plurimum compelterent. Dum itaque anceps in his versor opinionibus,& in alteramhi animusrepugnat, in altera verò conscientia,& ipsius hominis damnosa imperitia me admonet,& vbi potius nego-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
JPEG-Download
verfügbare Breiten