tium hoc honestè subterfugere cupiebam, quàm exequi, tot accesserunt doctorum virorum suasiones, tot ami-corum literae, tot calcographi nostri preces, tot quorundam allatae rationes, vt tandem(quanquam ferè inui-tus) decreuerim eorum potius sequisententiam, quàm meam. Atqui inter tot suasores, amicos& studiososnullus mihi sese obtulit, qui animum magis vinceret meum, quàm Franciseus Parthinus Serenißimi Maxi-miliani Regis Bohemiae Medicus apprimè eruditus,& in omnistudiorum genere optimè versatus, cuius lite-rae omnium postremae adeò me à priori instituto reuocarunt, vt eius opinioni,& consilio, quod semper plurimifeci, assentiri decreuerim. Caeterum quum iamdiu nouerim(vir clarißime) quantùm doctrina, eruditioneac synceritate praestes, quinetiam quantùm iudicio summo, ingenio, aequitate,& authoritate valeas, quumque tehabeam praecipuum inter eos, quos mihi eximiè obseruandos proposui, hos vltimos labores nostros non tan-tùm tibi legendos, videndosque mittere decreui, sed etiam nuncupari volui. Nec(mihi crede) eo animo, vthac re tua in me collata beneficia rependere velim, ac putem, sed quòd eximia virtus tua id meritò à me expo-scat. Doctrina enim tua, ac singulari eruditione imperitißimi huiusce hominis nequißimas in me calumnias& errata quamplurima facilè noscere poteris, animi synceritate discurrere, iudicio& ingenio ponderare, ae-quitate iudicare,& postremò authoritate corripere. Hoc si(vt spero) eo feceris animo, quo in omnium ami-corum, bonorumque virorum negotijs semper esse soles, verendum mihi non est, quin tuis etiam praeconijs nostraaugeantur praesidia. Nam vbi videris haec omnia partim in me falsò esse collata, partim ih rei medi-cae nostrae,& studiosorum, tyrunculorumque discrimen esse deprompta, tu, qui omnipietate duceris, neutiquam te continere poteris, quin omnibus modislabores nostros tuearis. Vale. Pragae QuartoCalend. Septembris.
PRAE-