Petri And. Matth. Apologiadam circumferri Meum, cum ante ipsum hoc sciuerim. In hanc tamen inclinari me dixi opinionem,Mei conside- illud à genuino ac vero Meo mihi videri longè dissimile. Hoc etsi simpliciter à me esset dictum, vtratio.meam hac in parte solum exponerem sententiam, nescio tamen cur accusandus magis illi videar quànleniter admonendus. At quòd in hanc venerim opinionem, illud in causa fuit, quod plures huius reimihi constarent rationes. Etenim est in primis quòd viderim nostratis Mei radices longè crassioresuegetioresque quàm genuini expetat historia: quippè longas,& tenues radices Meo reddidit DioscoMeum, quod rides. Est deindè quòd eaedem grauiter potius, quàm suauiter oleant, quum tamen Dioscoridi Meocircûfertur aradices requirantur odoratae non graueolentes. Est praeterea quòd mansae parum omninò acrimonięgenuino plu-tibus dissidet resipiant. At quum, Galeno authore, Meum tertio excessu excalfaciat, cur non illud genuinuma-criori ui pollere existimauerim, quàm quod nuperrimè in vsum medicum concessit? Est etiamnotis.quòd extent manuscripti Dioscoridis codices, qui Meum non Anethi, sed Anisi folijs, conferant.Quod& idem refert Plinius, quem licet reijciat Amathus, non tamen sine ratione est adductus, vi-scriberet non nasci in Italia Meum. Nam cum non nisi à medicis, ijsque admodum paucis ipsum sera-tur, magnum& euidens est argumentum non ibidem sua sponte progigni. Quorsum velut peregri-num à medicis excolebatur, si ubique in Italia nunc illud excrescere uidemus? His itaque palàm est, vtnon ab re in censendo Meo mihi plurimum fuerit ambigendum. Etenim miho perpetuò decretumvolui, non ita facilè de rebus dubijs affirmare, ne id arrogantiae potius, temeritatique, quàm doctrine,& diligentiae nobis ascriberetur. Verumtamen nolui ob id prætermittere, quin huiusce Mei imagi-nem appingerem, non tamen, vt hoc tantùm argumento fateri uiderer illam genuinum referre Meu,sed ut illud nobis antea non ignoratum(ut opinari videtur Lusitanus) ostenderem. Quam obcau-sam non modò illos mihi semper detestandos proposui, qui tam facilè de incertis sententiam ferunt,sed& eos longè magis, qui, ubi fatear, hanc uel illam me non vidisse, nec nouisse stirpem, moxclamitant,& erroris me arguunt. Equidem semper optimi uiri munus esse credidi, ignota, uel dubia po-tius silentio inuoluere,& nihil de illis determinare, quàm in posteritatis discrimen, falsa prouerisVulpina Lusi describere,& dubia pro certis asserere. Quod quandoque fecisse Monachos illos, quos, uulpina quatani religio. dam religione, patres Lusitanus appellat, non ambigimus. Sed sanè mirum uidetur, quum nostram,& suam religionem omni flagitio polluerit, dedecore maculauerit, scelère obligauerit;& eam tantùmob causam è sua exulauerit Lusitania, quòd hictam acriter pro Monachis illis depugnet, qui Iudeorumomne genus maximè persequuntur. Sed& illud etiam mirandum nobis sese offert, quòd hieme tan-topere lacessiuerit, quòd in eos haec scripserim, quum tamen ipse pluries Monachos illos alias dam-Calumnia se net. Id quod etiam cum Plinio fecisse constat. AI IAM HOMINIS videte inconstantem feue-cunda.ritatem, qui& si paulò antè(puto enim me aliter inuadere non potuisse) Plinium ipsum,& alios grauissimos authores explodere, ac damnare non est ueritus, me tamen quasi rigidus patruus seuerè in-crepat, quod à Plinio non nihil in Iridis mentione discesserim, ea ratione adductus, quòd is praeter-Dioscoridis sententiam, candidam Iridem rufae praetulerit his uerbis. Illyrica quoque duorum generum est. Raphanitis à similitudine, quae& melior: Rhizotomos subrusa. Nouam hic quandam ex-Caluniae con cogitat Lusitanus artem, qua me adoriri posse putat. Nam quum idem Plinius alibi scripserit Iridisradicem caeteris praestare, quae rufo fuerit colore, ne ulla in tanto uiro obseruari possit dissensio, eamfutatio.inuenit defensionem sidus patronus, qua haud scio an defendi se uelit ipse Plinius. Atqui Lusitanuspriorem clausulam dissoluens ita legit. Illyrica quoque duorum generum est, Raphanitis à similitudine, Reliqua quae sequuntur in unum coercet cum relatiuo, Quae& melior Rhizotomos subrusa.O insignem Palaemonem. Non equidem rogabo Amathe, ut dicas, in quo codice tales uideris inter-punctiones, cum certò sciam in nullo inueniri. At afferatur iam in medium Frobeniana editio, quamtibi patrocinari putas. Afferatur(inquam) ut statim confusus sileas. An non te pudet editionemhanc uocare in iudicium, ut illicò palàm fiat, quàm grammaticorum omnium iudicio, et particu-lam, pro ETI AM ibi sumi? Quae ista connexio? Qua etiam melior, Rhizotomos subrufa. Nimis sanè multa nobis affers de uerbo, cuius sensus cuilibet legenti sole lucidius apparet. Istis grammaticaeconfusis legibus nolit(me hercule) defendi Plinius. Malit is communij obliuionis quodam errore(quod& doctissimis& summis uiris inter multa quandoque contingit negotia) lapsus uideri, quàmPlinium qua huic grammatico sua subijci opera. Id'ne nouum tibi est in Plinio, ut aliquoties sibi non satis con-doque non sa- stet? Mihi quidem& studiosis lectoribus nequaquam. Etenim de Castore scribens Plinius librotis sibi con octauo, capit. 3 o. castores affirmat dentibus sibi testes abscindere, quum uenatu urgentur, ob hoc sestare.peti gnaros, id quod postea lib. 32. cap. 3. apertissimè negauit,& tanquàm fabulosum explosit. De Populo autem agens lib. 16. cap. 23. nullum hanc florem, nullumque fructum edere ait, quorum oblitiolib. 23. cap. 8. eandem Populum dixit,& uuas,& semen gignere; hoc comitalibus, illas ad unguentapraeferens. Quid igitur mirum, quod scelus id erit, si& in Iride,& sibi,& Dioscoridi Plimus re-pugnasse dicatur? Equidem id flagitium non dico in Plinio summo utique authore, si in tanto opere,& tam uaria lectione aliquando memoriae fragilitate sit prolapsus, praesertim cùm is potius alienamrecitet historiam, quàm propriam. Te potius miror Amathe, qui quod tibi lubet, idem caeteris, quumAnimaduer-sio in Lusita- tamen iusta id ratio suadeat, non licere censeas. Nos ueritatem ubique sequimur, eam nulla homi-num authoritate, quoad possumus, patimur obfuscari. Non tanti(mihi crede) est aestimandus in Pli-num.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
10
JPEG-Download
verfügbare Breiten