Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
11
JPEG-Download
 

Aduersus Amathum Lusitanum.nio aliquis memoriae lapsus, quanti eam, quam de laboribus nostris agis, rapinam aestimandam ceu-semus. Quid enim turpius, impudentius, detestabiliusque quàm fortiuam frugem ex aliena messe insuum transferre horreum? Quid deinde inhumanius, quàm quem expoliaueris, gladio& conuitijsadoriri? Optimorum ne haec sunt hominum? Grossatorum, praedonumque potius mihi uidentur,quos tu maximè sequutus uideris. Quo fit ut mirum non sit, si primùm è Lusitania pulsus, ac dein- è Germania in Italiam reiectus, iam inde etiam profugus aberras, adeò ut solum ferè non inueni-as, ubi iam tutus esse possis. Porrò haec mihi de Lusitano illo dixisse liceat, non ut uidear cum homine pugnare, quem non est ut timeam, neque etiam ut odio prosequar aliquo, praesertim cùm nihilsui possideat, ubi possim postea refici, uhi uicerim, sed tantum medicae materiae uindicandae,& ho-noris nostri sustinendi causa. Potuissem quidem Amathum hunc acriori, uehementiorique sermonereprehendere, primùm quòd tam temerè labores nostros depraedatus sit, deindè quõd falsissimas, friuolasque calumnias in me excogitauerit. Postremò quòd ubi aliquid suo marte cudit, in grauissimos,frequentesque labatur errores. At qui quum probi, ac candidi hominis non sit munus conuitijs, acmaledictis, sed propria uirtute pugnare, ea utar in dicendo modestia, quam animi nostri synceritas,& eius insolentia exposcere uidebuntur. Quòd si quandoque pietate summa adductus, uel calumnia-rum iniquitate sauciatus, pauca quaedam acerbiora fortasse in hunc deprompsero, rogo atque etiamobsecro, ne quis id mihi uitio uertat. Scio quidem in respondendo me magnam non habere expectationem, quòd nemo iam sit, qui eius legerit libros, quin prius nouerit non modò hominis imperi- tiam, sed etiam temeritatem. AMBO LVSITANVS de Amomo haec in me confert. At Matthiolus Se­ Calunia ter nensis cum nos uero carere Amomo sciret, ut illum tamen habeamus, in Lusitaniam nos remittit, ubi tia de Amo- ex India nunc delatum contendit: mea tamen sententia fallitur, cum hucusque Amonium uerum in- mo. compertum fit. Haec ille. Sed planè falsò, cum plura me dixisse scribat, quàm rei ueritas exposcat. Calumniae diQuandoquidem cùm nunquam meis scriptis affirmarim Amomum ex India in Lusitaniam conuehi, pulfio.nec quemquam remiserim, ut ille somniasse uidetur, dum means mentitur lucubrationes,& eas(quae illius est liberalitas) suis uerbis amplificat. Scripsi quidem me à quibusdam non spernendae fi-dei medicis accepisse iam primùm ex India in Lusitaniam afferri Amomum, nec sanè plura, quàm haec.Caeterùm cum eorum sententiam nec probauerim, nec damnauerim, cur hac in re me adeô uellicet,conijcere quidem non possum, nisi quis fortasse in oius maleuolum animum haec reijciat. Quod au-tem ille perpetàm meam acceperit mentem, id argumento esse potest, quòd in commentarijs nostris latino sermone editis, nihil huiusce fabulae meminerim. AD CALAMVM Odoratum ueniamus, Calumnia ubi ille grauiores, sicut ipse putat, in me admouet machinas, quas idcircò non magno sattè negotio à quarta de Ca### nobis amoliemur, quòd non aliquo consilio, non alique prudentia, aut ratione, sed suo more(pro- dixeram moria) id in nos moliri contendat. Arguit me, quod nixus Theophrasti,& Plinij testi- 19. fis clau monio certò affirmauerim radicem, qua passim Odorati Calami uice utuntur Seplasiae, legitimum genuinumque esse Acorum: quin& quod scripserim Calamum Odoratum harundinem esse, non radi- cem, quibus refragatur his uerbis. At mea sententia decipitur Matthiolus, cùm licet Theophrastus,& Plinius in Calamo Odorato calamum,& non radicem laudare uideantur, alibi tamen Calami Odo rati radicem desiderant,& eam caeteris calami partibus anteferunt, vt apud Plinium est legere lib. 24. cap. 1. in quo cum Calami Odorati iuuamenta enumerat sic inquit. Efficacissima autem in omni ha-cierule rundine, quae proxima radici: efficacissima,& genicula. Per quae uerba manifestè percipitur, quòd in omni calamo, siue harundine, radix efficacior est pars. Qua de causa Calami Odorati radis potius,- b. quàm calamus in opus trahenda est, ut meritò hactenus pharmacopolae hac preciosa,& exotica radi ce pro vero, ac genuino Calamo Odorato usi sunt. Quantùm verò ad Dioscoridem attinet, si quis introspiciens eum accuratius expenderit, inueniet illum de radice potius loqui, quàm de calamo, cùm radix geniculata dicitur, calamus uerò potius nodis cinctus. His ne tam stolidè me putat concludi Lusitanus? Sed audiat ipse non quàm Matthiolus, qui haec accuratius priusquàm scripserit, pensita- Calumnia diuit, sed quàm turpiter ipse potius decipiatur, quippè qui temerè Plinij,& Dioscoridis grausssimo- luitur.rum authorum abutitur testimonijs. In primis enim ut eius argumenta dissoluam,& tanquàm ina-son étendunia,& irrita monstrem, non vereor, ne Plinius, aut Theophrastus Calami Odorati radices adeò deAusiönus siderarint, vt nusquam earum fecerint mentionem. Nam quòd Plinius ait, efficacissimam in omni ha rundine eam esse partem, quae radici proxima, quis fuerit Plinianae lectionis, latinique sermonis a-deò imperitus, vt non uideat de harundine non de radicibus intellexisse Plinium. Namque examinaturus quae nam partes in uniuerso calamo caeteris praestent, nae non radices, ut Lusitanus sua quadammalitia, vel fortassè imperitia in me distorquet, sed partes radicibus proximas caeteris praestare inquit:Ommibodquod facilè prudens animaduertet lector. Nec enim aliam ob causam putat Plinius maiori ui pollereou muntreeas calami partes, quae propè radices habentur, quàm eaedem ibi crassiores, uegetiores, robustiores-qîA sque in omni harundinum genere reperiantur, quàm in caeteris earundem locis; quo fit, ut etiam ca-murislami ipsius genicula efficaciora pariter ipse existimauerit Plinius. Quippè& genicula robustiora sunt,& crassiora. Quam ob causam Calamum illum praetulit Dioscorides, qui densè fuerit geniculatus.Sed iam ipsum quaeso intueamur locum, quem ille quasi uiolentum quoddam telum in me uibrat. Atsi ulla in eo sit prudentia, si leuius& consideratius uerba Dioscoridis meeum perpenderit, non solumdeponet