Aduersus Amathum Lusitanum.Rhodij, qui eius historiam ex Melita insula ad me scripserunt his verbis. Lignum ex quo nono glo.Rhodii Oleabuli fiunt ad fundendas preces, truncus est arboris longitudine hominis metam non excedentis. Na- stri historia-scitur arido,& saxoso tractu, fronde perpetua oleastri aemula, floribus albicantibus, baccis nigri-cantibus, paruis, caudice breui contracto, brachij instar crasso, à quo rami prodeunt rari, spinis fe-rè nullis, aut admodum paucis, albicante toto cortice. Ligni materies cortice tenus candicat, me-dullitus uerò nigricat. Radicibus nititur firmis albicantibus. Quibus palàm esse arbitror Rhodiumhoc lignum ab Aspalatho admodum esse diuersum:& Lusitanum unà cum Ruellio in eodem uersarierrore. Quippè(ut praemisimus) Aspalathus tantùm cortice tenus, non ut ille existimasse uidetur,in totaligni substantia, adeò saturatè rufescit, ut purpureus appareat. Quinetiam cùm Aspalathus inRhodo proueniens frutex sit surculosus(ut testis est Dioscorides) non arbor procera, rationi consonum non est, ut ad brachialem crassitudinem adolescat. Caeterùm quòd de re incerta non modò contendat, sed tam facile audeat affirmare, detestandum mihi uidetur. Quippè nil tam temerarium, tam-que indignum sapientis grauitate crediderim, quàm aut falsum sentire, aut quod non satis exploratèperceptum sit,& cognitum, sine ulla dubitatione defendere.HINC AD HELENIVM venio, in quo quum Lusitanus existimet, me pluribus modis allu- Calunia vi-de Helenio.cinatum, adeò vt nullis possim me defendere rationibus, acriori morsu in nos inuehitur his uerbisConfirmat Marcellus Vergilius se sic in antiquissimo Dioscoridis codice legisse. Caulem ex se mittHelenum, crassum, hirsutum, cubitalem,& aliquandò maiorem, angulosumque, flores luteos,& inijs semen Verbasco simile, tactu pruritum faciens. Vnde facile credere est, ut haec peruersa,& immutata fuere, ita quoque pars haec ad amaritudinem attinens: quanquàm eam quoque à Plinio praeter-missam animaduerto. Vnde Matthiolus Senensis hic falsò admodum Plinium adducit libro xix.cap. v. qui ultrà quòd in eo capite nullam penitus de Helenio mentionem faciat, libro tamen xxi.cap. x. vbi Helenij meminit, non de hac loquitur, sed potius de Aegyptia, cui Dioscorides in hoccapite ex mente Crateuae herbarij ramulos Serpylli modo humi sparsos tribuit, folia uerò Lenti simi-santeslia: cui quoque eo in loco nullam tribuit amaritudinem. Immò in describenda hac herba Plinius àà la riviereDioscoride uariat, cùm Dioscorides folia Lentis,& ramulos Serpylli per terram sparsos AegyptiamInulam habere tradat. Ille uerò non Lentis solia, sed Serpylli potius possidere dicit. Accedunt adhaec, quòd cap. xxi. eiusdem libri, ubi medicamenta Helenij pertractat, dulcem esse asserit, nonamaram: ut liquidò constet Plinium de illa tantùm dulci Aegyptia Inula memoriam fecisse, non ue-10 de hac à nobis amara tractata. Proindè Matthiolus, si Plinij authoritatem in hac parte subticuis-set, prudentius dubio procul fecisset, ac non ita duplici errore hallucinaretur. Primum cùm credat,Plinium de hac Inula prima mentionem fecisse, quum(ut diximus) potius de secunda Aegyptia agat.Secundò cùm dicat Plinium illi amaritudinem tribuere, cÜm re uera illi dulcedinem condonet,& nonamaritudinem, ut cuique legenti notum erit.HAEC ITAQVEherr, quae in me spicula mittit Lusitanus. Sciat igitur uelim, culpam, qua Calumnia re-me accusat, non in me, sed inblpographum esse reijciendam,quippè qui imprudenter meam peruer tanditur.terit sententiam oblitis quibusdam lineis, in quibus Plinij uerba adnotaueram, quae de Helenio pri-mi generis ab eo scribuntur(praeter Lusitani opinionem, quòd hunc Plinij locum semidormiens per-transiuerit) libro xvIII. cap. v.& quibusdam alijs lineis priorum loco acceptis ex decimo uigesimiprimi libri capite, quae postea in medium adduxeram de altero Helenij genere, quod in Aegypto prouenit. Facilis enim ac lubricus fuit lapsus, quippè quum propè essent duae illae Plinianae authorita-tes, de pographus, qui è codice nostro manuscripto haec in suum transferbat typum, oculi impru-dentia deceptus primum Plinij locum tanquam dormiens praeterijt,& secundum in eius locum reposuit, quod ad alterum spectauerat Helenium. Cuius erroris illud semper omnibus fuerit argumen-tum(ne fortassè quis putet me id totum subdolè inuchapographum reijcere) quòd non modô in commentarijs nostris Latinis factis pluribus antea annis in lucem editis, id erroris fuerit expurgatum, sedquòd ea quoque Plinij uerba perblpographum eò translata libro xix. cap. v. ibi ascriptis non le-gantur, sed libro x xi. cap. x. ubi de Aegyptio Helenio is egit. Quin& illud de innocentia nostramaximè testari poterit, quòd illa perblaper de perpographum transposita authoritas, nil penitus ad rem no-stram faciat, neque concludat, ut priores Italicae editiones nostrae unumquemque certiorem reddent.Non enim putet uelim Lusitanus quòd adeò sim excors, ut tam indecenter, tamque fatuè Pliniana illauerba, quae nihil pro sententia nostra concludunt, in praedictorum fulcimentum attulerim. Quandoquidem si aequo animo is accuratius perpenderit, quae Plinius de Helenio uerba secerit libro decimonono, capite quinto, à me eo loco citatis, nec oscitanter Plinium relegerit, me omni culpa uacarecompulsus ueritate fatebitur. Ipse enim Plinius ibi sic habet. Siseris satus mensibus Februario,Martio, Aprili, Augusto, Septembri, Octobri, breuior is est, sed torosior, amariorque. Inula perse stomacho inimicissima, eadem dulcibus mista saluberrima: pluribus modis austeritate iunctagratiam inuenit. Hactenus ille. Haec itaque sunt à Typrographo oblita, quae ad probanda ea,quae diximus, afferebamus ex quinto capite decimi noni libri. Caeterùm, ut suam Lusitano dete- Lusirani im-gam negligentiam, uel fortasse imprudentiam; dicat sanè cur tam aperta fronte negauerit, Plinium pnudentia.libro
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
13
JPEG-Download
verfügbare Breiten