Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
12
JPEG-Download
 

Petri And. Matth. Apologiadeponet hanc iracundiam, sed fortassè etiam noscet, quàm magno ducatur errore. Nam quod Cala-mum, non radices describat Dioscorides, apertè quidem constat, cùm ait. Calamus Odoratus in In-dia nascitur, melior est fuluus, densè geniculatus,& qui assulosè frangitur, plena araneorum sistula.Haec ille. Quae tamen perperàm Lusitanus intelligit. Quippè calamus in primis harundinem desi-gnat, non radicem. Praeterea proprium harundinis est pluribus constare geniculis,& asselosè fran-gI. Deinde sistula, in qua quoddam araneae telae simile concluditur, calamo tantum debetur, nonradici, quae solida, dura, lignosa,& vbique occlusa spectatur in omni harundinum genere. Adhaecsuluus color calamo sanè debetur, non radici. Quippè quòd radix in harundine perpetuò albicet. Adid autem quod proprium sit radicis(ut ille contendit) ut ipsa geniculata dicatur, calamus uerò po-tius nodis cinctus, Dioscorides ipse respondet. Quandoquidem is non modò quarundam plantarumradices geniculatas facit, sed etiam caules,& calamos nonnullarum stirpium reddidit genicultos,vt facilè quis certior fieri poterit, qui eius codicem legerit in Hydropipere, in altera Cyclamino, inGentiana, in Panace Asclepio, in Ligustico, in Elaphobosco, in Crateogono, in Gramine, in Equiseto, in Cicuta, in Pityusa, in Ebulo, alijsque nonnullis. Sed relinquamus haec(inquam) quae legerenon vacauit Lusitano,& alios consulamus authores. Plinius tritici culmis genicula quaterna, farrissena, hordei octona tribuit. Hinc libro de senectute Culmo geniculato inquit Cicero. Haec siani-maduertisset Amathus, aut si non tam negligenter& oscitanter Dioscoridis codicem legisset, tam nonfuisset insulsus. Illud tamen maximè in hoc homine ridiculum uideri debet, quòd quum tam excel-lentem se haberi uelit medicum, reique herbariae peritissimum, eius sententiae, quam damnat, nullamsoluat rationem,& omnia relinquat intacta argumenta. Porrò ego in illum tam uecors non ero, uthominem potius, quàm opinionem parum ualidam nulla ueritatis imagine sultam uidear persequi.Solus seuerus hic iudex in nos ex alto tribunali fert sententiam, damnat nostra. Tantum sibi tempo-ris superesse non putat, ut uel aliquid probabilius afferat, uel rationes nostras dissoluat: ut non ueri-tatem, cui à quouis prolatae semper fui addictissimus, sed solam suam sequi maleuolentiam semon-stret. Nos(quod praecipuum sanè nobis est studium) ne calumniatores potius, quàm ueritatis putemur indagatores, multa habemus, cur Amatti huiusce nobis displiceat opinio. Primum quòd nus-quam uisa sit radix inter ualdè admodum innumeras, quas ille falsò genuini Calami esse censet, quaesecum uel minimum harundinis trunculum cacumini adnexum deferat: sicuti quamplurima uisun-tur, quae ab ipso cacumine folia emittunt Iridis, ut quisque facilè certior fieri poterit, qui diligenterCalamus O- hasce radices explorauerit. Constat praeterea hasce radices ex Lituanię,& Tartariæ finibus, quinetiamdoratus com ex Ponto, ubi passim ferè proueniunt, ad nos conuehi. Quod maximo cuique argumento essepotest,munis ususeos prorsus hallucinari, qui eas ipsas radices Calami Odorati esse contendunt, quòd nullus extet au-unde afterat. thor(quod uiderim) qui scripserit Odoratum Calamum alibi prouenire, quàm in India,& Syria.Quin& illud in nostram concedere sententiam Lusitanum fortassè monebit, quod à Galenodictumest, quippè qui scripserit Calami Odorati partium essentiam esse in caliditatis, frigiditatisque coniu-gatione temperatam,& minimum habere acrimoniae, cùm tamen gustantibus palàm sit, radicemhanc non obscurè esse acrem, pariter& amaram, id quod Odorato Calamo minimè tribuit Galenus.Hisce itaque satis iam comprobatum censemus sua in sententia hic hallucinari Lusitanum: nec pluri-bus est haec nostra defendenda causa. In sequentibus tamen& rationibus,& authoritatibus ostende-Calumniamus, radices has legitimi esse Acori. NEC MINVS FALLITVR, quae de Aspalatho contra nos affert.quinta de A- Est uerò Aspalathus(ut Ruellius testatur,& recentiores Graeci confirmant) lignum, quod à Rho-spalatho.diorum insula affertur,& illud, lignum Aloes,. Rhodiorum officinae appellant, ex quo coronae ad-fundendas preculas Deo parantur. Nec enim Matthiolus, qui hoc tanquàm falsum euertere conten-dit, audiendus est, quum re vera lignum hoc, ex quo coronae parantur, ex arbuscula humili crebris-spinis aculeata in insulis Rhodiorum,& alijs Graeciae locis ceditur, non uerò ex oliuae speciem refe-rente arbore. Vidimus enim nos apud Thomam Lucensem insignem apud Ferrarienses charmaco-polam huiusce ligni frustum brachialis crassitudinis, solidum, graue, multis interpretum nodis, quod-à Graecis hominibus sub nomine Aspalathi acceperat. Erat enim lignum coloris subrufi, cui simile-Calunia te- in Hispania apud Taraconenses,& Valentinos magna in copia reperitur. Haœtenus ille. Ofcelicem,tunditur.discipulum, qui ubique magistros habet pharmacopolas, à quibus sic institutus discedit, quasi abApollinis, aut Aesculapij reuertatur oraculis. Sed uenit mihi in mentem, ne quoque iniuriam his faciat, quibus praeceptoribus se toties usum iactitat. Verùm seu ab ijs haec sit edoctus, seu ipse suo in-genio haec excogitauerit(malo enim non à me haec agitari testimonia, quàm ad haec inuestigandatantum frustrà suscipi laboris) ego profectò.Rhodium illud lignum multùm distare ab Aspalatho certòRhodiumscio: quòd primum illud cortice tenus rubens non sit, sed potius albitans. Aspalathus enim Dioscoleastrum nonridi detracto cortice adeò rubet, ut purpuram penè referat. Quo argumento credidere quidam Santaesse Aspala-lum rubrum legitimum esse Aspalathum, quanquàm& illi aberrauerint. Sed& id clarissimè demonthum.strat, Rhodium lignum nullam cum Aspalatho habere cognationem, quòd scribat Galenus, qui legitimum in Graecia fortassè pluries degustauit, hunc gustu esse acri,& simul adstringenti ui praeditum!Id, quod minimè in hoc Rhodio ligno reperitur, quemadmodum nec praeualens amaritudo, quamilli reddidit Dioscorides. Quòd autem huiusce ligni planta sit Oleastri species, id maximè fatenturRhodij.