Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
17
JPEG-Download
 

Aduersus Amathum Lusitanum quam improbam& malam reijciunt, suprema& cartilaginea illa, crebris uerrucis ornata parte con- tenti. Qui mos apud Graecos quoquè fuit, ut ex Galeno deprehenditur libro secundo, de Alimento- rum facultatibus, ubi inquit. Huc accedit quòd in Deponibus homines à carne intima, in quo semen habetur, abstinent. Sed haec ignorans Matthiolus, til in hoc capite facit, quàm uellicare alios. Sedaudias Amathe. Solus ne inter tot eruditissimos uiros, quibus eadem placuit opinio, à te reprehen-dor? Solum inter innumeros alios Matthiolum insectaris? Quapropter? non alia opinor causa, nisi Amathus su-as enarratio-ut tuam malitiosam inuidentiam in eius tantùm uidearis monumenta effudisse, ex quibus tu opimales in Diosc.« Matthio–spolia congessisti. Egregiam certè hominis in furando prudentiam, ut tacité ijs secum gaudeat, quaepublicè criminari putetur. Iccircò, homo uaferrima, tot haec contra me construuntur hic uerba? Sed lo trascripsit.audiat ipse Lusitanus quàm hic toto aberrauerit caelo. Etenim sententiae nostrae haudquaquam ob- Calumnia re-stare, sed plurimum astipulari censemus, quòd dixerit Varro Cucumim à curuore esse dictum. Quip fellitur. quòd Cucumeres, qui passim in Italia proueniunt,& quos falsò Lusitanus Depones esse conten-dit, plerunquè incurui spectantur, ut aestate tota uidere quis potest in clarissimarum urbium plateis,ubi innumeri uenduntur. Porrò si haec ignorat Lusitanus, non medicos consulat, sed olitores. Namij ostensis incuruorum concuminum millenarijs, facilè crassam hanc caliginem ab ipsius oculis deter-gent. Praetereà uulgarem Cucumim, quo passim utimur, uerum& genuinum esse manifestò com-probat Plinius libro xix. cap. v. his uerbis. Particulatim Cucumis floret, sibi ipsi superflorescens, candida lanugine obductus, magisque cùm crescit. Haec ille; quibus palàm est Cucumeres nostri ususlegitimos esse. Quippè si Lusitanus(ut praediximus) olitores adibit,& ad eorum hortos saepè se contulerit, uniuersos uidebit cucumeres, illos scilicet, qui nuper emerserunt,& iam primùm ad iuglandium quantitatem intumuerunt, sibi ipsis in cacumine superflorescere,& alba quadam contegi lanugine. Ad haec sententiam nostram, ac quamplurimorum clarissimorum scriptorum à Lusitano falsòimprobatam illud sanè luce clarius ostendit, quòd satiuus, ac uulgaris Cucumis fructu tantùm ab erratico differat. Vtrique enim eadem sunt solia, ijdem flores, eaedem u theidum uiticulae,& eadem in uniuersumdeniquè facies, ut libro quarto testatur Dioscorides,& libro VII. cap. VI. de historia plantarum posteritatis memoriae prodidit Theophrastus. Tanta enim inter hasce plantas intercedit similitudo cognatioque, ut si simul serantur, uel alter alteri conferatur, nulla ferè differentia dignoscantur. Nec proptereà negauerim, quòd circumis ille, qui sua longitudine serpentis speciem refert,& quem Hetruria fal Melonem uocat, inter Cucuminum genera non fuerit recipiendus, cùm& ipse olitorum mango-nio, è uulgaribus nostris in eam formam fuerit redactus: id quod Hippocrati primùm, dein Plimo,»& Palladio referunt acceptum, quippè qui scripserint flore in fiftula, uel harundine demisso, Cucu- Cucurbitae,mim indè mira longitudine crescere,& omnialia, qua coguntur, forma: id quod etiam de Cucurbi& ucumeresolitorum man-tis tradidit Columella. Hinc itaque suam traxit originem illud Cucuminum genus, quod ita prælongonio uariasgum se diffundit,& anguium modo contorquetur. Quippè sato subindè semine, quod exemptum sit induunt for-ex hisce prælongis mangonio illo paratis, in posterum per sese eadem forma proueniunt, ut& nos mas-experimento comprobatum scimus, non solùm in Cucumeribus, sed etiam in Cicurbitis, praeser-timque in ijs, quas Indicas uocant. Id quod etiam Plinius affirmat loco prius citato. Nam cùm maxi- compertum haberet in Campania oriri Cucumeres mali Cotonei effigie(ij autem ut Lusitani fertopinio prælongi non erant)& huiusce formae causam reddere uellet, Fortè(inquit) primò natum" ita audio unum, mox semine ex illo genus factum. His itaque palàm fit(ut Lusitani illius uerbis utar) in quàm magno, ac pudendo is uersetur errore. Quippè si(ut idem salsò contendit Lusitanus) uni-uersum Cucuminum genus sponte sua ita praelongum proueniret, stolidum sanè esset id arte uel mangonio moliri. Sed Cucumeres sui natura non esse adeò in longitudinem protensos manifestò demonstrat Plinius, quippè qui scribat Cucumeres in Italia, esse quàm minimos, in prouincijs quà m saximos. Nam si sponte sua ea essent forma(ut Lusitanus somniasse uidetur) scripsisset quidem nasci Cucumeres in Italia quàm breuissimos in prouincijs quà m longissimas. Adde quod etiam experimen-to constat(ut ego mihi testis esse possum) quòd Cucumeres sic Italis uocati in suppositam aquamdescendere nitantur appensi;& contrà refugiant,& unci modo recuruentur, ubi uas oleo ple-num supponatur apertum. Id quod proprium esse Cucumeris affirmant praeclarissimi rei rusti-cae, plantariaeque scriptores. Praeter id si gustum consulas nulla penitus saporis, vel odoris diffe-rentia inter prælongos Cucumeres illos,& vulgares nostros cognosci potest. Adhaec cùm tria CucumerumTheophrafto,& Plinio sint Cucumerum genera Laconicum, Scytalum, Beeticumque, hoc ma- tria geneta.ximè etiam Lusitano aduersatur, quòd unum tantùm Cucumerum genus statuerit. Ad id autem,quod Columellae testimonio asserit Lusitanus satiuum Cucumim Anguinum vocari, quòd formaanguium referat speciem, nil aliud nobis respondendum sese offert, praeterquàm quod falsò id Colu-mellae acceptum referat. Constat enim Anguinum Cucumim vil aliud fuisse Latinis, quàm Cucu­ Anguinusmim syluestrem, quemadmodum sylueste Allium Dioscoridi Anguinum vocatur, non quòd for­ Cucumisma referat angues, sed quòd in sylueftribus nascatur locis, vbi facile stabulantur angues. Caeterùm quis.quòd Anguinus Cucumis syluestris sit, non satiuus, testatur in primis Lucius Apuleius suo de sim-plicium medicamentorum libro, capite proprio de sylueftri Cucumere; quin& quidam Dioscori-dis codices, vt Hermolaus& Marcellus legunt, quibus etiam subscribit Plinius libro xx. cap. 11.B 3 Sed