Pet. And. Matthioli ApologiaLusitanus sui Sed cur hoc nitar tantorum virorum testimonijs comprobare, cùm Lusitanas ipse capite de Agrestiipsius laqueo. Cucumere sui ipsius oblitus id apertè fateatur,& suo se iugulauerit gladio? Sed quod falsò Columel-Captus.lae testimonio fuerit is vsus, praeter id quod nusquam ab ipso hoc scriptum esse scimus, testem habeoLusitanus mee Hermolaum virum sanè praeclarissimum, qui in suo Corolario Lusitanum mendacio redarguit hisverbis. Cucumeres in sistula apud Hippocratem demisso flore mira longitudine quasi anguina spe-cie proueniunt, quanquam Anguinus eucumis idem videtur esse, qui Syluestris, multò infra magni-tudinem satiui, Erraticus& Angueus Columellae appellatus à satiuo penitus differens. Hactenus,Hermolaus. At sit ita: demus huic bono viro à sua forma longiores illos cucumeres ab aliquibus An-guinos vocari. At non intelligit quàm non cohaerentia, quàmn in se ipsum repugnantia dicat? nun-quid non uidet homo miser, quòd non aliam ob causam hae differentiae plantis addi solent, quàmquòd à reliquis earundem generis distinguantur? Non ne statim ob hoc sequitur esse etiam alia cu-cumerum genera? Resipiat miser,& sua iam recognoscat errata. Resipat, inquam, cum signis omniluce clarioribus vincatur à testibus,& propria confessione vrgeatur. Comprobat etiam cucumeremnostratem non esse Peponem, cum in primis sapor, tum deindè facultas. Sapor quidem, quòd cùmscribat Symeon Sethi Graecus author Depones sapore esse dulces, nulla sanè ratione fieri potest, vtcucumeres nostri vsus fuerint pepones, quippè qui eò magis amarescunt, quò maturiores euadunt,vt Theophrastus scribit lib. VI. cap. XIIII. de Plantarum causis. Praeterea si Deponum facultas ex-pendatur, constabit sanè ex Galeni sententia, quòd deuorati biliosos excitant morbos, quin& vo-mitiones,& id quidem(vt Symeon ille asserit) sua dulcedine efficiunt, praesertim cùm in biliosuminciderint ventriculum. Ad haec confricata Deponum caro(vt Galenus ait) vitia cutis in facie, nem-pè alphos, lentigines, ephelidasque abstergit dulci, quo imbuitur, succo. Id quod ex nostratis cucu-meris affrictu nunquàm consequeris. Nec obstat quòd Hispani circumerem nostrum(ut Lusi-tanus inquit) Papanum uorent. Quippè cùm Itali à Latinis originem ducant, omninò credendum uidetur Latinas rerum nomenclaturas rectius asseruassè eos, quàm caeteras nationes. Demum fabulosumesse scimus,& Lusitani figmentum, quod Flandri uulgares Cucumeres edant, cum penitus consenueLusitani fig- rint. Sunt enim domi nostrae Flandri, qui nobis seruiunt,& qui Flandtiam,& Germaniam ferè totammentum expio peragrarunt, id penitus detestantes. Nec obstat scripsisse Galenum à Personum carne intima, quaesum.semen continet, abstinere homines, quum id fiat potius in Deponibus nostris, quàm in Cucumeri-bus, quorum seminibus unà cum carne uescimur. His itaque poterit Lusitanus fortassè noscere,quàm in censenda Cucumeris historia fuerit hallucinatus,& subindè palinodiam meditari. Nam sisecus fecerit, quum scribat Plinius Cucumeres in Italia quàmminimos, in prouincijs vero quamma-ximos prouenire, cumque Lusitanorum regio, qua se oriundum facit, ad vltimas Europae oras habea-tur,& ob id caeteris fortassè magis ab Italia distet, verendum sanè est, ne rei medicae studiosi, qui haecperlegent Cucumerem Lusitano maiorem nusquam se vidisse affirment. Sed nimis fortassè prolixèCucumeris causam egi. Equidem haec nimia esse fateor in re minimè obscura. Veruntamen vt huiuscalumniae& maledicta aliquando cessent, omnis eius est obtundenda verbosa importunitas; nesi sortè breuior sim, iure sibi cedi putet, minusque sibi a nobis satisfactum clamitet,&, qua est inani arro-gantia, non silentio, vel dissimulatione vanè se victorem glorietur.LAM DE CARPESIO pauca ei respondeo, de quo agens Lusitanus capite de Pipere, postquamCalûnia xiide Carpesio. ibi de Caryophyllis egit, nostrum ibi ordinem,& doctrinam quemadmodum in caeteris sequutus,ita aduersus nos scribens comminiscitur. Caryophyllis Carpesium proximum est, quod Cubeba-Officinis dicitur, vt libro primo meminimus,& Actuarius confirmat. Non enim Carpesium Ze-doaria, siue Zurumbet Arabum est, vt Matthiolus augurat, quum potius, vn dicimus, Carpesium,Cubeba sit. Haec falsò Lusitanus. FALso', inquam, quòd nobis nusquam scriptum sit Zedoa-riam, siue Zurumbet esse Carpesium. Quis ergò non miretur hominis impudentiam, infidelitatem,Lusitanus im mendacemque locutionem? Quis non detestetur huiuscemodi hominum genus, qui tam euidenti-pudentia& bus calumnijs, ac imposturis candidissimos quosque lacerant? Huic adhibenda fides? huic creden-mendationo dum? huic assentiendum? Nequaquam. In confesso enim est omnibus hominis huiusce scripta sui-tantur.ipsius esse figmenta, mendacia, vanitates, adeò vt iam omnibus stomachum commouerint. Sedquantùm hallucinetur miser, dum sibi persuadet Zedoariam,& Zurumbetum Mauritanis nihil in-ter se differre, postea audiet, cum innumeros illius errores promulgauero.SEQUITVR, vt quid de Artemisia dicas, videamus. Artemisis à duplex est, altera latifolia-Calunia xiiin Artemisia. hortensis, odore acuto, sapore verò amaro; altera verì Matricaria dicta tenuifolia, à Graecis Lepto--phyllos appellata. Nec enim in eam imus sententiam, quòd Matricaria haec Parthenium sit, vt Mat--thiolus contra omnes grauissimos medicos contendit, quum re vera tenuifolia Artemisia vuulgaris,Matricaria est. Nam Parthenium, Brusaculum, Herba foetida Chamomillae similis est, vt suodice--mus loco. Haec illius ad vnguem sunt verba. Inania tamen, nihilque ponderis referentia. Quumenim-Lusitanus argumentis, rationibus,& authorum testimonijs, quibus satis, superque nobis comprobatum est, Matricariam vulgò vocatam, alteram non esse Artemisiam, nihil responderit, nec subindèAmathum invllis indicijs, ac rationibus contra sententiam nostram scripserit, sed sua tantum falsa opinione du-se ipsum la-ctus, non est sanè cur cum illo pluribus agam: sed illum in se ipsum latrantem relinquam. Verumtrare.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
18
JPEG-Download
verfügbare Breiten