29In Amatti Lusitani EnarrationesACACALIS.ACACALIM nasci scribit apud suae gentis Olysiponam Lusitanici regni metropolim fructu al Censura xide Acacali.bo, pusillis margaritis simili, ex planta quadam inter Myricam& Ericam media. Sed quòd ad fabulas redeat, palàm facit Dioscorides, qui scripsit Acacalim semen haberi Aegyptij fruticis Myricae se-Myricae duomine simili, non autem Acacalun fruticem esse Myricae similem. Caeterùm cùmo sint Myricæ gnera, alterum fructum gerens quasi florem compage muscosum, alterim uerò Gallae similem; videant genera.obsecro, qui rem medicam profitentur, quàm negligenter Dioscoridem legerit Lusitanus, quin&qua authoritate, vel ratione ductus affirmare ausus sit Acacalis semen pusillis margaritis non esse ab-simile: quum antiquorum quispiam(quod sciam) nusquam id scriptis commendauerit.PALIVRVS.In VALIVRO confundens historiam pede prolabitur, siquidem putat Dioscoridis Paliurum Censuraxiij,& eam, de qua libro 111. cap. xvii. de historia Plantarum tradidit Theophrastus,& Galenus octa- de Paliurouo de simplicium medicamentorum facultatibus, illam esse arborem, quam Agrisolium vulgò uoca-mus, folio lauri, per ambitum aculeato, crasso, perpetuoque fructu Rusci modo rubente. At tam Dio-scoridi, quàm Theophrasto citato loco Paliurus frutex est, non arbor,& semen in siliquis profertsuliginosum, mansu lentorem relinquens, seminis lini modo. Id quod in Agrisolio nusquam specta-ri potest, cum baccifera sit arbor. Nec proptereà negauerim Agrifolium aliud esse Paliuri genus, quod(vripse quoque Theophrastus inquit libro& cap. IIII. de historia Plantarum) in Africa nascitur,quum notis omnibus illam referat. Verùm non ob id affirmauerim Agrifolium alterum illud esse ge-nus, quod siliquas profert. Sed cùm Lusitanus fortassè audierit Agrifolium inter Paliuri genera ha-beri, nec unquam legerit Paliuri differentias apud Theophrastum, nulla adhibita distinctione proomni Paliuro Agrifolium adducit. QVIN& in hoc decipitur, quòd certò crediderit Paliurum à Césura xiiijin eodem Pa-Plinio descriptum libro XII. cap. xix.& à Theophrasto libro& capite quarto esse Dioscoridis Pa-liurum. error sanè per se patet, quòd Dioscoridi Paliurus semen in siliquis ferat; Theophrasto ve-rò& Plinio citatis locis fructum ferat rubrum siliquis nullis insertum. Nam tametsi siliquarum nonmeminerit Dioscorides, sed tantùm seminis, quum tamen rara in arboribus sint semina, quae sili-quis, uel uasculis quibus libet non asseruentur, non temerè censeri potest siliquas praetermisisse Dio-scoridem. Nam si de Ifricana Paliuro scripsisset is, fructus meminisset non seminis. Adhaec quumTheophrastus Paliuro siliquas ferenti easdem tribuerit tum uires, tum qualitates, quas suo reddiditDioscorides, ambigendum sanè non est, quin Dioscoridis Paliurus semen in siliquis ferat.L'AT.RIBES.MAVRITANORVM Ribem vulgi opinionem sequutus eam arbusculam censet hortis,& ui- Censura xv.ridarijs familiarem, quae folio exit uitigineo, paruo, albae Populo aemulo, ramulis lentis, obsequio- in Ribem.sisque, topiarijs aptissimis, è quibus fructus racematim dependent, acinis magnitudine piperis, ru„ bentibus, sapore subacido. Sed manifestè refellit eum Serapio(Ribes enim Arabica planta est) Ri-Ribis legiti-„ bem asserens esse arborem capreolos proferentem colore viridi rubescente, solijs latis, magnis, ro- ma historia.„ tundisque: quae quidem notae in nostra Ribe omnes desiderantur. Uulgaris enim Ribes nec fert ca-preolos, nec lata, nec magna, nec rotunda solia, sed parua, uitiginea,& diuisuris per ambitum la-ciniata.ROSAE DAMASCENAE.Qvoò in altum magis in hoc turbulento mari vela facio, eò flagrantius ad portum aliquem me Censura xvi.receptum uelim. Taedet profectò cum istis ineptijs me diutius ad nauseam vsque conflictari. Sed de Rosis Da-mascenis.quid agam? In portu erat resipiscendum, nunc danda vela, quaecunque se offerat molestia. Maximècùm ita diluantur ipsius nugae, ut hinc ad seria reuocemur. Audite quaeso lepidam hominis peritiam,De Rosis enim scribens, quas Damascenas appellat, quaeque vulgus Moschettas vocat,quòd odorisfortassè fragrantia Moscum resipiant, non solùm has non minori ui deiectoria pollere existimet,quàm Scammonia, sed exitiosissimum esse medicamentum pariter contendit. Hoc vt confirmat, ani-„ lem prorsus huic subtexit fabulam, quòd Venetijs viderit(liceat mihi nunc suo uti testimonio) no„ bilissimam quandam suae gentis mulierem Beatricem à Luna uocatam, quae quum semel tantùm sac-„ charum ex hisce Rosis paratum à medico quodam Veneto tanquam medicamentum quod nullo incon-„ modo aluum cieret, degustasset, statim faucium& lingnae desquammationem, quin& uentriculi erosio" nem contraxit. Nihil ad me attinet de illa, quam adducit, muliercula. Primùm(ut ego mihi testisesse possum) id contra Lusitani sententiam maximè pugnat, quum sępius ipse met id sumpserim me-C 3 dicamentum,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
29
JPEG-Download
verfügbare Breiten