Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
28
JPEG-Download
 

29128Pet. And. Matth. Censuracera apum. In regno igitur Pegu dicto apud Indos cùm terra, vel pluuia, uel arte plus iusto irrigatur,»formicae praedictae ligna quaedam subtilia ab incolis sic disposita in altum ascendunt, in quibus Lac-cam generant,& hac de causa in Lacca ligna ipsa percipimus, quae dubio procul arboris non suntLusitai fabu Laccam ferentis, ut hucusque omnes ferè crediderunt. Haec illius est fabula. Atqui illi maximè refragala explodi.tur Ludouicus ille Romanus libro sexto suae nauigationis, ubi de his agit armatis, ac mercimonijs,quae Sumatra insula, siue Taprobana mittit, sic inquiens. Mittit etiam ea regio Laccam, unde con-ficiunt rutilum colorem. Gignitur haec in arbore iuglandibus nostris haud absimili. Haec ille. Cuisubscribit loseph Indus cap. CXII. vbi fatetur in Cambaia Laccam uberius nasci, quàm alibi gen-tium, non autem fieri, gigniue formicis, aut scarabaeis, ut laepidius& facetius quàm uerius fabula-tur Lusitanus Praetereà cum duplex sit Lacca, quae Alexandria Aegypti Venetias comportatur, al-tera. lignis quibusdam inhaerens Sumatri à Sumatra fortassè insula nuncupata, altera Cambai-ti à Cambaia denominata in glebas Myrrhae instar concreta, nulli inhaerens ligno, non est,cur Lusitani fabulam, historiam putem. Siquidem gleba illa sole clarius palàm facit, Laccam gummiesse arboris, non quidem, ut per somnium uidit Lusitanus, formicarum alatarum stercus, quibus etsiubique scateat tota Europae regio, nusquam tamen uisae sunt alatae formicae, quae Laccam, aut similealiud excernerent. Caeterum quum satis superque nobis comprobatum sit in Commentarijs in Dio-scoridem editis Mauritanorum Laccam,& Graecorum Cancamum esse idem, adeò ut pluribus idcomprobare testimonijs non sit opus, cadit, peritque Lusitani sententia, quam sequi nemo debet.ELAEOMELI.Censura ix.TRIPLICI se pariter implicat errori in Elae omele, quod ipsum defluere suo more fingat è Palde Elaeome- marum caudicibus. Tum quòd hinc duo liquorum genera putet apud Dioscoridem defluere, nòu-num tantùm, Mel nimirum per se& Oleum ex eadem arbore manantia. Praetereà ut noui semper aliquid apportet, quòd hunc liquorem ex Indica nuce credat distillare. Deprehenditur in primis errorex ipsius met Dioscoridis uerbis, qui Elaeomelis historiam ita praefatur. In Palmyris Syria, quod E-laeomeli uocant ex quodam caudice manat oleum melle crassius, sapore dulci. Quibus palàm est deuno tantùm liquore scripsisse Dioscoridem, nempè de Oleo, quod ob melleam dulcedinem uno uerbo tantùm Graecis E'κακόμεκι uocatur; nam& capitis titulus περὶ ἐλαιομέκιτος habet, non autem imep-Ελαὶς καὰ μὲλιτος. Praetereà ex Dioscoridis historia nunquam probari poterit Elaeomel è Palmarumcaudicibus fluere, quum is nusquam descripserit caudicis illius nomen, à quo in Syria funditur. Sedesse falsum palmas liquorem hunc fundere manifestò fatetur Plinius libro XXIII. cap. IIII. ubi exOrearum quarundam truncis, non ex Palmis fluere Elaeomel affirmat. Quòd autem ex Indica nuceElaeomel manare non crediderim, id sanè mihi licere persuaserim, quòd huius historiae neminem ha-beam authorem praeter Lusitanum.MA C E R.nous neCONTENDIT maximè Lusitanus, utpote qui semper falsa tueri nititur, Macim, quo Myri-Censura x. deMacere.sticae nuces praetextus instar conteguntur,& Graecorum Macerem nihil inter se differre. Cui nisi quisastipuletur, illum seuerus iudex contumacem declarat: tantam sibi arrogat authoritatem, ut certò pu-tet unumquenque suis debere astipulari deliramentis. Verum quum id nulla asserat ratione, uel au-thoritate, ipse meritò non modò contumax fuerit declarandus, sed insolens, uecors, ac delivus. QuiLusitani inso, qui potius errori patrocinari uoluerit, nihil perpendens,& aliorum subscribedere ineptijs, quànlentia.ueritatem amplecti, ac tueri. Atqui quum nobis in Commentariis nostris in Dioscoridem editis, ab-undè comprobatum sit, cum Graecorum, tum etiam Mauritanorum testimonijs, horum Macim Myristicae nucis esse tegumentum, ut ipso oculorum intuitu unusquisque uidere potest, illorum ueròMacerem corticem esse radicis magnae(vt apertissimè libro XII. cap. vIII. testatur Plinius) non estut hic pluribus istius Centursionis insolentiam,& inscitiam redarguam. itaque se conferrepote-runt, qui hasce differentias hactenus non considerarunt.ERICA.desNec minus in Erica hunc deceptum reperio, quippè qui neget contra omnium doctissimorumCensura xj.uirorum sententiam eam plantam, è qua uniuersa ferè Hetruria ad mundandas aedes scopas sibi pa-de Erica.rat, ullo pacto esse Ericam; hoc tantùm inani argumento fretus, quòd haec semel tantìm in anno floreat, quum tamen Erica Theophrasti testimonio bis in anno florere debeat. At quàm decipitur? cùnnon nobis tantùm, sed alijs quàm plurimis obseruatum sit plantam, quam Ericam uocamus bis inErica bis inanno floret. anno nempe uerno,& automnali tempore sine ulla controuersia florescere. At cùm libro tertio scti-bat Dioscorides Corim herbam Ericae folijs prouenire, constetque id Ericam nostram per omnia re-ferre, palàm fit omnibus hanc legitimam esse Ericam.