Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
31
JPEG-Download
 

In Amatti Lusitani Enarrationes.maximè palàm facit, quàm imprudenter uelit Lusitanus aliorum errorum inscitia suam tueri opinio-Plinij errornem. Siquidem Plinius non satis aptè locutus deprehenditur uocabulorum similitudine deceptus.quem maxi-Ipse enim cùm legisset apud graecos ἀλὰτιν Abietem arborem designare, quin& ἐλάτπν quibusdam uo- sequiturcari Palmam Elaten siue Spathen,& hanc in unguentis addi: magno ac pudendo errore putauit, idenAmathus.esse Abietem arborem,& florescentium dactylorum Inuolucrum, quod ad unguenta spissanda expetebat antiquitas.PERSEARBOR.REPREHENDIT Aliorum opinionem, ut uanam, qui Perseam arborem existimant à Persi- Censura xv-co nostrate differre. Sed quàm ille totus sit uanus,& quàmmagno ducatur errore, facilè quis ani- 111. de Per-maduertet ex probatissimorum authorum testimonijs. Nam(ut Theophrastus memoriae prodidit perses arbo- libro quarto, capite secundo, de Plantarum historia) Persea arbor est Aegypti aspectu magna, forris historia mosaque folio, flore, ramo, totaque figura potissimum Pyro proxima, nisi quòd altera folio perpetuo, ex Theophraaltera deciduo est. Fructum abundeparit, omnique tempore perficit. Nouus anniculum semper oc-sto- cupat, maturitas anniuersariorum afflatu conficitur, reliquum crudiorem auferunt, atque recon- dunt. Fructus est magnitudine Pyri figura oblongus, Anygdalae modo colore herbidus, nucem in- tus habet, ut Prunum, uerùm longè minorem, mollioremque. Caro eius suauis, ac praedulcis mandi tur, concoctuque facilis,& innocua etiam largiore c ende sumpta. Radice arbor exuperat tum longitu- dine, tùm etiam crassitudine, multitudineque. Materie constat robusta, dura, uisuque decora, uelutiLotus, quapropter ex ea,& simulacra,& lectulos,& mensas,& reliqua similia fabricant. HactenusTheophrastus. Caeterum si Perseae Aegyptiae notae cùm Persico nostrate conferantur, qua uniuersusscatet orbis, liquidò constabit has plantas nihilò minus inster se distare, quàm à Quercu Salicem.Persicus enim arbor, quae nostris in hortis, uiridarijs, ac uinetis passim frequentissima uisitur, pro-cera, magna, formosaque nusquam uisitur, nihilque cum Pyro cognationis habet; sed potius per om-nia Anygdalum refert. Quin nec fronde perpetuò uiret, nec fructum omni tempore perficit, necoblongus is est Anygdalae instar, sed orbiculatum in spherae modum, colore minimè herbido; sedcùm maturuerit, aut subpallido, aut subeandicante, aut rubente, aut flauo. Huic officulum praeterid Pruno minus non uisitur, sed quandoque duplo, ttiploque maius, nec illi figura simile, quin necfractu facilius, sed longè contumacius. Adhaec nostratis Persici fructus gustu praedulci non percipi-tur, sed potius subaustero, aut uinoso. Adde quòd uulgaris Persici fructus maximè damnauerit Ga-lenus libro secundo de Alimentorum facultatibus, ut praui succi alimentum,& qui facilè corrumpatur,& noxam uentriculo inferat. Contrà uerò qui ex Aegyptia Persea proueniunt. Postremò Persi-cus nostras radice nititur breui non longa, tenui non crassa, rara non multiplici,& proindè rarissi annosa reperitur. Contabescit, peritque facilè, quòd imbecillibus admodum sustentetur radici-bus. Ob idque ligni materies illi rara, fungosaque cernitur, nec nisi ad ignem apta; quum tamen Aegy-ptiae Perseae solida, compacta, pulcherrimaque spectetur, ut potè quae in multiplices ueniat usus. Quofit, ut omninò Amatho amentior,& Lusitano lusciosior fuerit, qui non nouerit Perseam Aegypti arborem à uulgari Persico plurimum, atque plurimum differre. Id quod etiam comprobatur Plinij te- stimonio, qui libro xv. cap. XIII. sic scriptum reliquit. Nam Persicae arbores serò,& cum difficul tate transiere, ut quae in. Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto eorum fuerat hospitium.* Falsum est uenenata cùm cruciatu in Persis gigni,& poenarum causa à Regibus translata in Aegyptum,& terra mitigata. Id enim de Persea diligentiores tradunt, quae in totum alia est, nec extra orientemnasci uolunt. Eam quoque negauerunt eruditiores ex Perside propter supplicia translatam, sed à Per seo Memphi satam,& ob id Alexandrum illa coronari uictores ibi instituisse in honorem ataui sui. Semper autem folia habet,& poma, subnascentibus alijs. Haec Plinius. Verùm non modò hic& pa-riter Theophrastus destruunt Lusitani euanidam sententiam, sed etiam grauissimus author Galenus,qui libro secundo de compositione medicamentorum secundum locos, manifestè testatur in nulla aliaRomanis subdita gente uidisse Perseam arborem, praeterquàm in Alexandria Aegypti. Sed ubi rerumtestimonia adsunt, quid opus est uerbis? Hoc tamen tantum addam, quòd cùm per longas ante Galenum aetates Persicus, uulgaris notitiae arbor, uniuersam occupauerit Graeciam, Italiam, ac alias pas-sim regiones; si Persicus nostras ab Aegyptia non differret Persea, nullo pacto credendum est, de-mentiae peruenisse Galenum, ut posteritatis memoriae commendauerit, nusquam gentium uidissePerseam, nisi tantùm in sola Alexandria.FLVIATILES CANCRI,QVVM Lusitanum de Fluuiatilibus Cancris differentem legerem, tenere me non potui, quin in Cesura xixde fluuiatib.uehementem soluerer cachinum. Siquidem illum inscitiae peruenisse offendi in hisce censendis, ut cancris.Aquatiles Testudines Cancrorum affirmauerit esse genus grauissimo argumento impulsus, quòd Ridenda Lu-hefticis,& lenta febre laborantibus maximè commendentur. O lepidum caput, sine helleboro tibi sitani amen-cerebrum tia.