Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
44
JPEG-Download
 

Petri And. Matth. Censura44caule hicubitali, non semicubilali: Praetereà Sclareae caulis nullis uestitur siliquis, sed rami, qui ex cauleipso prodeunt multi. Adhaec siliquulae, in quibus semen concluditur, rotundum, non oblongumad radicem non spectat, sed ad uerticem. Adde etiam quòd nulla odoris praestantia Horminum com-mendauit Dioscorides. Etenim illius odoris fragrantiam nunquam silentio inuoluisset DiosoridesQuo fit, ut cùm haec non perpenderit Lusitanus, aliorum tantù m opinione imprudens abductus eita-uerit unà cum illis, quorum sequitur errores.ONOSMA.Censura lxxvONOSMAM inter uulgares Rapunculos, quibus passim vtimur in acetarijs, nasci Lusitanus scride Onosma. bit: quin& illis adeò Onosmam similem facit, ut difficilè ab ipsis dignoscatur. At quum Onosmarsolio sit Anchusae Dioscoridis testimonio, quae non minus distat à Rapunculo, quàm equus à lepo-re, illicò friuolam,& stolidam nimis, ut caeteras omnes, opinionem induit Lusitanus. His acce-dit quòd Onosma non nisi in asperis nascitur, radice sanguineum succum fundente: id quod maxi- desiderari potest in Pleudorapunculo illo; quòd is radice sit alba, tenui, ac superuacua, nullo un-quam tempore cruenta.A NP YLLIS.Césura lxxviQVIN& in Antyllide censenda plurimùm decipitur, cùrn uelit, quinimò& affirmauerit eamde Antyllide. legitimam, genuinamque esse Antyllidem, quae Mauritanis Kali, siue Alkali appellatur; cuius cinereutuntur ad conflanda uitra. Error non magno negotio deprehenditur. Etenim cum Dioscoridi duae-sint Antyllidis species, altera quae Lenti sint simillima, folijs mollibus, ramulis recti palmi altitudi-ne, altera uerò folijs Aiugae hirsutioribus; non uideo, cur credam Alkalim Antyllidas utrasque referre, quum nullis conueniat notis: quippè Alkali, cùm primù m è terra emerserit, folio est tereti, pin-gui, Minori Sedo non absimili, quod postea in dodrantalem ferè longitudinem adolescit, genicula-timque protrahitur Equiseti modo. Quum uerò iam adoleuerit(ut de Trago diserentes in Apologiasuperius diximus) prodeunt è geniculis folia pinguia, crassaque incurua, ex lata origine in acutum de-sinentia. Vbi uerò ad summum planta excreuerit, in caulium cacuminibus longè minora, exilioraquespectantur rufo colore, à quorum exortu paruae, rotundaeque pilulae prodeunt, in quibus semen mi-nutum concluditur. At quum huiusce plantae tam uarias mutationes non animaduerterit Lusitanus,proindè factum est, ut ipse crederet Alkali diuersi esse generis; quorum unum alteram Antyllidem,aliud secundam esse contendit. Sed cùm Alkali nullam cum Aiuga habeat similitudinem, curalteramAntyllidem similem fecit Dioscorides, nec folijs unquam hirsutis sit uisa, nec ulla ex parte Lentis fi-guram referat, cui prior Antyllis est aemula; fateatur ex ueteri suarum opinionum promptuario con-Lusitanus no stanter haec se protulisse Lusitanue. Adhaec cùm ipse de Trago agens afferat Alkali esse Tragum, deducor in eam opinionem, ut credam Lusitanum Circae ueneficis incantationibus imbutum, unam,&tatur.eandem plantam in uarias transmutare formas. Quod in Alkali factum uidemus, quam nunc Tragumnunc Anthyllidem facit.LITHOSPERMVM.GENVINVM Dioscoridis alleospermum eam memorat esse plantam, quae globulos illos(la-Cens. Ixxvij.de Lichosper chrymas uocant) mittit, quibus utuntur funiculo traiectis ad numerandas preces. In quo manifestèpeccat, quoniam Dioscoridilichospermum planta est folijs Oleae longioribus, latioribusque ac mol.lioribus humi accubantibus ramulis, rectis, tenuibus, firmis, crassitudine acuti iunci, lignosis, in quorum cacumine bifidi exortus cauliculorum speciem exhibeant, foliis longis, interque paruum semenrotundum Erui parui(vt Oribasius& Serapio ex ipso Dioscoride transcribunt) magnitudine, na-scaturque in asperis. Quae omnia in planta lachrymas illas ferente desiderantur. Siquidem haec foliaprofert harundinacea, quemadmodum& culmos per interualla geniculatos, in quibus semen Oro-bo duplo grandius uisitur, quae quantùm cum alleospermi notis habeant similitudinis, ipse uideat.Adde etiam quòd alleospermum in editis,& asperis locis per se sponte nascatur. Lachrymaueròuocata non nisi sata proueniat, erectis omninò calamis non humi repentibus, ut scribit Plinius.ALISMA.CAETERVM Alismam herbam credit Lusitanus Ruellium& Cordum sequutus eam esse plan-Cens.lxxviii.de Alisma.tam, quam quidam Plantaginem Aquaticam, alii Barbam Syluanam uocant: sed falsum non obscu liquet. Etenim Alisma folia fert Plantagini similia, sed angustiora, in terram reflexa, laciniataquecaule simpliciter tenui, cubito altiore, capitibus Thyrsi, flore candido pallescente. At plantagint A-quaticae folia insunt Plantagine latiora, acuto cacumine, sursum spectantia, neutiquam laciniosa, cauleplurimo adnatis multis referto, nulla Thyrsi effigie, radice inodora, nec etiam acri. Quae omnia pa-làm faciunt maximè deludi eos, qui unà cum Lusitano in hoc uersantur errore.