Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
43
JPEG-Download
 

In Amatti Lusitani Enarrationes.43Bituminis odorem reddere. Atqui hoc falsum esse unicuique constabit, qui Pratensis Trifolij odo-rem olfactu explorauerit. Siquidem id nec Rutae, nec Bituminis quicquam ullo tempore resipiet.Etenim aliud genus est à communi Trifolio, quod Graeci Asphaaltite ab odore, nos Bituminosum uo camus. Iccirco rectè scripsit Plinius lib. xxxI.cap.ix. Trifolij tria esse genera, Asphaltite aliud, aliud Acutum, Minutum item aliud, quo prata ferè omnia scatent. Hinc itaque apertissimè constabit Pra-tense Trifolium longè ab Aspha thetite diuersum haberi,& Lusitanum non paruo in errore uersari.AMBROSIA.AMBROSIAM ait ille esse herbam, quam uulgo Tanacetum uocant Seplasiae. Verùm patet eius Censura ix-non mediocris lapsus. Siquidem Ambrosia Dioscoridis testimonio pusillus est frutex, adeò ut trium ix. de Am-palmorum longitudinem non excedat, folijs exiguis circa imum caulem, Rutam referentibus, cau­ brosia.liculis perindè quasi racemulis grauidis, qui nunquam florent, odore uinoso, suauique, radice tenuisesquipedali, quae omnia in Tanaceto maximè desiderantur. Namque Tanacetum bicubitales geritcaules, ac etiam quandoque longiores, solia non Rutae, sed Maioris Millefolij amaro sapore, floresaureos globuli modo, odore(quod maximè refert) graui, ac ingrato. Nullos fert haec planta racemoscauliculis appensos, nullus ibi uinosus odor, nec aliàs suauis. Illud etiam addi potest, quòd Tanace-to nusquam uisa sit radix sesquipedalis, sed breuis,& superuacua.GN A P H A L I V M.ADE O breuiter, perplexeque Gnaphalij historiam scribit Dioscorides, quin etiam Plinius illum Césura ixx.de Gnapha-sequutus, ut non decernas, quae nam planta ex his, qua in ipso naturae uiridario coluntur genuinum 11o.Gnaphalium repraesentet. At Lusitanus, qui haec quemadmodum& caetera leuiter admodum expen-dit, quandam herbam Gnaphalium esse asserit, quae Anconitanis Zigi appellatur, ea tantùm rationeductus, quòd haec planta tenuibus sit solijs, mollibus, albicantibusque, quum tamen plura habeanturherbarum genera, quae his notis insigniantur, perindè ac herba illa, quae uulgaribus herbarijs Gna-phalij nomen mentitur. Etenim adeò Plinij Impiam repraesentat, ut post hac ambigendum non sit,quin Impia nobis sit desideranda.OENANTHEHERBA.1. A múo b=2.Recenriores quosdam sequutus Oenanthem eam uult esse plantam, quam Filipendulam Censura inuocant, cùm potius Oenanthe Dioscoridis testimonio caulem crassum palmi longitudine gerat, fe- xi.de Oenâ-men quale in Atciplice spectatur, radicem magnam in multa rotunda capitula extuberantem; nasca­ tlie herba¡tarque in petris. At longè aliter prouenit Filipendula. Etenim non in petvis, sed in pratis,& laeto solonascitur, radice nusquam magna, quae in rotunda capitula extuberet, sed fili modo tenuis pluribusappensis globulis, non rotundis, sed potius glandium figura, ut in Paeonia, sed longè minoribus, undèilli nomen. Semen praetereà Atriplicis illi non inest, sed globuli instar quadruplici apice muchonati,ut in Buxo: quin nec caulis illi uisitur crassus, sed tenuis, non palmari longitudine, sed bicubitali.Quibus palàm esse non ambigimus, Oenanthem à Filipendula quàm maximè abesse.toutes ou dePHYLLVM.3.8.n'audeDVM in Phyllo Ruellij sententiam improbat Lusitanus, se ipsum ignorantiae manifestè accusat Censura ixXII. de Phyl-his uerbis. Hanc Ruellius Alteram Persicariam esse credit; quo uerò judicio alij iudicent. Est uerà lo.hodie herbula quaedam unico tantùm ornata folio,& inde Vnisolium dicta. Semen racemosum ser-pentis similitudinem ferens. His herbam illam describere uidetur Lusitanus, quam quidem Ophio-glossum, id est serpentinam linguam uocauere. Sed plurimùm is à ueritatis scopo,& à ueri ipsiusherbae delineamentis digreditur. Etenim praeter id, quòd semen racemosum non proferat, id nullamserpentis imaginem ostendit? sed serpentis potius linguam imitatur. Id quod certò arguit, LusitanumCensura IX-hanc plantam negligenter admodum examinasse. His accedit alius illius lapsus, quòd affirmauerit xii.Dioscoridis Phyllum esse Ophioglossum, cùm nullis prorsus notis conueniant.HORbrejMALIORVM quorundam insistens uestigia pro certo asseuerat Horminum eam esse, quam quidâ Censura 11Sclaream, alij Matrisaluiam, nonnulli herbam Sancti Iohannis uocant. Sed cùm Horminum Diosco-XIIII, deridi planta sit Marrubio similis, caule semicubitali, circa quem eminentiae siliquarum forma prodeant ad Hormino.radicem spectantes, in quibus semen includitur oblongum, nigrumque neutiquam crediderim Sclareamipsam, quę miro odore fragrat, esse Horminum. Quandoquidem haec folio est Verbasci, non MarrubijD 4