46 Petri And. Matth. CensuraXYPHIVM.Ceus.lxxxiij.QV0D Plinius libro XXV. cap. xi. per Xyphium intelligat Pseudoacorum, quod in paludibusde Xypio.prouenit flore aureo Iridis aemulo, ut Lusitanus perperam intelligit, minimè probamus, non solùmea ratione, quòd Xyphij historiam Plinius accuratè, Probeque describat, non Pseudoacori; sed quõdetiam genuinas eius facultates, quas Dioscoridi acceptas facilè referre potest. Praetereà Preudoacororadicem esse Iridis grandiorem nemo ambigit. At Plinius ibidem recte Xyphio dixit esse radicem Nucis Auellanae figura. Nec obstat quòd scripserit is nasci Xypion in aquosis, Dioscorides uerò in at-uis, quum& in aruis,& in palustribus locis magis quoque proueniat, ut perindè ac nos rei herbatiaestudiosos obseruasse non dubitamus. At Plinius, qui longè melius Xyphij natale solum explorauerat,quàm Lusitanus, non aliam ob causam in humidis nasci dixit, quàm ut eorum refelleret opinionem, qui Lôchitim à seminis figura Xyphiu esse censebant. Hinc itaque is argumentum sumens, probat Lonchi-tim Xyphiu non esse, quòd illa in sitientibus tantùm proueniat locis. His alius accedit Lusitani lapsus,quo facilè adducor, ut credam, ipsum nusquam uidisse Xyphium, nimirùm quòd scribat illi esse radicesCaninis testiculis similes, quum nusquam Xyphium repertum sit, qui Cinosorchis modo radicesgereret. Xyphij enim radices rotundae sunt,& compressae uerticilli modo, uel libisci seminis instar,cui plurimùm astipulatur, inuolucris simul conclusae, ijs similibus, quibus Croci bulbus contegi-tur. Quae tamen de his scripturus animaduertisse debuerat Lusitanus.GRAMEN HARVNDINACEVM.LVSITANT opinionem de Harundinaceo Gramine ea ratione improbamus, quòd scribat plan-Cēs.lxxxiiiide Harundi- tam esse vulgarissimam ad Eridani ripas nascentem, quin& iumentis gratissimum esse pabulum. Nanaceo grami cùm(Dioscoride teste) hoc Graminis genus iuxta uias oriatur, non iuata flumina, non magno mihinegotio credendum fuerit, Aquaticos Calamos, qui propè fluuiorum aquas nasci solent, pro Harundinaceo Gramine accepisse Lusitanum.RUBVS IDAEVS.desCens. lxxxv.TAMETSI Idaeum Rubum in Ida monte plurimum nasci scribat Dioscorides,& saepius Idaeunde Idęo Ru-pro montano accipiatur, Lusitanus tamen ad Padi fluminis ripas oriri hunc Rubum affirmat. Sedminimè uereor, quin pro more, caecutiat, quum quae montana sunt, fluuiatilia fecerit.CHRYSANTHEMVM.Cens. lxxxviQVVM nusquam verum Chrysanthemum viderit Lusitanus, quo tamen abundat Italia, passim-de Chrysan- que omnibus sit notum; quumque oscitanter eius historiam examinasset apud Dioscoridem, eam her-themo.bam Chrysanthemum esse putat, quàm herbariorum uulgus, quod unoquoque mense floreat, Calendu-lam uocat. Apertè conuincitur error, quòd Chrysanthemum Dioscoridi folia gerat plurimis incisu-ris diuisa, id quod in Calendula uocata prorsus desideratur, quum illi Minoris Anchusae modo longa spe-ctentur nullis prorsus incisuris laciniata. Sed id fortassè illum in hanc opinionem adduxit, quòd habea-tur aliqua Dioscoridis exemplaria, quae habeant Chrysanthemum quod alij Caltham uocant.&c.Nam quum non desint rei herbariae periti, qui Calendulam hanc non sine ratione Calthan esseexistiment, ille nominis tantùm argumento tretus, neglecta penitus. Chry santhemi historia, Calendulam ipsam Chrysanthemum esse putauit. At si in simplicium facultate, ac historia, ut illum sanè dece-bat, se exercuisset,& uaria Dioscoridis exemplaria habuisset ad manus, eaque praesertim, quae à doctissi-mis uiris magno labore sunt restituta, uidisset quidem in Chrysanthemo non legi xa, sed xa*ASTRAGALVS.ASTRAGALVM oriri radice rotunda Raphani modo magna scribit Dioscorides. Quibus quisCens. lxxxviide Astragalo. facilè coniicere potest Astragalo radicem non esse rotundam in pilae modum, sed tereti forma, quumtalis sit Raphani radix. Quamobrem in Astragali censura inaniter Lusitanum hallucinari deprehen-dimus, quòd scribat Inferioris Germaniae incolas Astragali radicibus uesci sub cineribus Castanearum modo assatis; easque Iuglandium nucum figura, magnitudineque esse asserit albo intus colore,&nigro exterius cortice. Hinc itaque suspicor ego Lusitanum pro Astragalo eam plantam accepisse.quae Fuchsio,& recentiorum alijs Dioscoridis esse Apios, quaeque Germanis Erdnussen, id est, NuxTerrae uocatur. Sed quàm magna inter has plantas intersit differentia Tiresia coecior fuerit, qui nonuiderit.ACO-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
46
JPEG-Download
verfügbare Breiten