In Amatti Lusitani Enarrationes. 47ACONITVM.DVM in censendo primis generis Aconito Fuchsium uirum apprimè doctum accusat Lusitanus, Ces.l.xxxviii.ille tamen longè grauius aberrat, quippè qui tanquam coecus iudicet de coloribus,& nulla ratione de Aconito.scribat Aconitum Pardalianchen in multis reperiri locis, radicibus nigris ad rubedinem declinanti-bus. Quibus facilè palàm est, quàm fuerit ille negligens in explorandis, legendisque plantarum histo-rijs. Etenim Dioscorides primi generis Aconito radicem facit Scorpionis caudam aemulantem& A.labastri modo splendentem. Verùm an Alabastrum colore sit nigro rufescente, statuarij iudicent,&lapicidae,& qui Romae columnas ex Alabastro uiderint, ad Constantini lauacrum propè sacrum La-teranense,& ad D. Agnetis aedes extra Viminalem portam.COLCHICVM.QVANDO hic homo semel errandi faciet sinem? quousque tot uitijs hic omnium caeterorum Cens.lxxxixnos obtundet iudex? nusquam ne dabit breue aliquod spatium in omnibus paginis respirandi? Vbi- de Colchico.que(ut uerè fatear) ad nauseam usque omnia passim Amathi sapiunt Officinam. Taedet omnia huccoaceruari, quibus ille suum uolumen expoliuit. Transcurro innumera,& ad finem strictim per o-mnia propero. Quid tamen boni de Colchico sentit? cùm hoc nihil refert dissidere ab Hermodacty.lo, de quo scripsere Paulus,& Serapio. Verùm nihil est, quo minus Lusitano meritò reluctemur, cumPaulus diuersis capitibus eodem libro de Colchico& Hermodactylo tractauerit, hunc per se, uel exdecocto potum arthriticis commendans, illud uerò quod letale sit ab usu medico abigens. At Lufi-tanus, ut suam tueatur sententiam, mirandum non esse dicit, quòd Paulus seorsum de Hermodactylo.tanquam à Colchico differentem sermonem habeat, alibi uerò de Colchico caput praefigat; quum idde laconsultò fecerit, uidens utique Colchicum non adeò ueninosum esse, praecipuè ubi Hermodactylusdicebatur, sed rei medicæ potius conducibile. Qua de causa de eo, ut venenoso cum caeteris Graeciscaput constituit, alibi uerò tanquam de re sibi nouiter comperta,& non admodum uenenosa sub Hermodactyli nomine. Verùm haec Lusitani figmenta, cur sanè probem, non uideo. Siquidem si Paulushac fuisset ductus opinione, credendum quidem non est, quasi ille eò insaniæ, furorisque peruenisset, utColchici nomen in Hermodactylum peruertisset: quin etiam nec quòd in medicum afferret usummortiferum medicamentum, de quo paulò post egit sex tantum interiectis capitibus, proprio occul-tato nomine, quum rectè sciuerit Paulus, uires& facultates in plantis haberi, non in earum nomen-claturis. Nec pariter obstat alia Lusitani ratio, nimirum quòd in uno loco de eo tanquam venenosub Colchici nomine scripserit Paulus, in altero tanquam medicamento sub Hermodactyli appella-tione. Quandoquidem cùm Paulus libro quinto, inter caeteras uenenosas stirpes Colchici latius me-minerit, non fuerat illi opus iterum de eo scribere libro septimo, ubi de medicamentis salubribus,non de uenenis egit; nec tam horrendam facere metamosphosim, ut medicos deciperet. Nec itemobstat Serapionis authoritas, quòd is Colchicum Dioscoridis Hermodactylum appellet. Quippè Serapianis lahoc in loco, sicuti in alijs nonnullis Colchicum, quod Hermodactulum uocat, cum genumo plus.Hermodactylo, de quo speciatim egit Paulus, confundit. Etenim scatere mendis Hermodactyli ca-put in Serapione quis facilè nouerit, quum ea, quae Dioscoridi accepta referre debeat,ussaulo ascribat;& quae Pauli sunt in Hermodactylo, Galeno accepta referat. Quòd autem(vt Lusitanus putat) in solaColchide Colchicum nasci uenenosum, ac letale, alibi uerò minimè, non facilè probamus, cùm nullahujusce rei sit nobis ueterum authoritas. At quum Dioscorides libro quarto, ubi de Colchico scri-psit, non Colchicos tantùm admoneat, ne huiusce plantae radicem deuorent eius dulcedine allecti,sed omnes in uniuersum homines, maximo est argumento, hanc plantam non tantùm apud Colchos,sed ubique nasci uenenosam.desukirii obermmillixo uEPHEMERVM.le 1er. p2Doudan deLVSITANVS recentiores quosdam sequutus Lilium, quod Conuallium uocant, magno er Censura xcrore Epheimerum esse putat. Nam huic Lilio, folia non insunt Lilij, quin nec radix longa, quae digiti de Epheme-sit crassitudine, sed tenuius in capillamenta desinens. Praetereà nec caulis illi uidetur Lilio similis, sed ro.gracilis, flexilisque tenuissimi iunci instar. Adhaec nec credi par est, Dioscoridem silentio inuoluisse,quin etiam nec Galenum, qui eius quoque historiam narrat, suauissimi odoris praestantiam, quo Li-lium Conuallium fragrat, si hoc illis Epheimerum esse. Quo fit, ut unà cum Lusitano coecutiant,qui hac ducuntur opinione.VMBILICVS VENERIS.VB1 de Veneris Vmbilico scribit Lusiranus, tam primùm quàm alterum parietibus haerere asse- Censura xci.de Venerisrit,& humectis nasci in locis folio crasso, rotundo, concauo, coxendicis figura, quibus palàm fit, quan- Vmbilico-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
47
JPEG-Download
verfügbare Breiten