Band 
Tomus primus.
Seite
80
JPEG-Download
 

8o

LIBER TE R T I U S.

VK&FATIO F.U F I K I,

UI legis, memor esto mei in tuis sanctis orationibus, ut& nos ef-fici mereamur Emulatoren spiritus . Superiores duos Periarchon li-bellos te non solum insistente, verum etiam cogente, diebus qua-dragesima interpretatus sum . Sed quoniam illis diebus etiam tureligiose frater Macari, 8c vicinus manebas, & amplius vacabas,etiam ego amplius operabar: hos vero posteriores duos tardius ex-plicuimus , dum tu ad nos ab extrema & ultima urbis parte ra-rior exactor accedis. Verum si meministi quod in praefatiuncula priore commo-nui, quia indignaturi essent quidam si nos audissent non aliquid de Origene ma-le loqui , continuo id , ut arbitror , prosecutum probasti. Quod si in illo opereita inflammati sunt hi qui hominum linguas ad male loquendum excitant daemo-nes , in quo nondum eorum secreta ad plenum nudaverat : quid in hoc futurumputas, in quo omnes eorum cacas & occultas vias quibus humanis cordibus irre-punt, & animas infirmas ac fragiles decipiunt, revelabit * p Videbis illico pertur-bari omnia, seditiones moveri, clamores tota urbe diffundi, ad damnationem vo-cari eum qui evangelica lucerna lumine diabolicas ignorantia tenebras fugareconatus est. Verum hac parvipendat qui cupit salva fidei catholica regula in di-vinis eruditionibus exerceri ; illud autem necessario commoneo , quod sicut inprioribus libris fecimus, etiam in istis observavimus ne ea qua reliquis ejus sen-tentiis, & nostra fidei contraria videbantur , interpretarer , sed velut inserta eaab aliis & adulterata praterirem . De creaturis vero rationabilibus si quid novidixisse visus est, quia non in hoc est summa fidei , scientia gratia & exercitii ,cum forte nobis adversum nonnullas hareses tali ordine necessario respondendumest, neque in his libellis, neque in superioribus praetermisi, nisi si qua forte jam

in superioribus dictä repetere etiam in his posterioribus voluit, & brevitatis gra-tia aliqua ex his resecare commodum duxi. Si quis tamen proficiendi Sc non ob-trectandi studio hac leget, rectius faciet si exponi sibi hac a peritioribus velit.Absurdum namque est Poetarum ficta carmina , & comoediarum ridiculas fabulasa Grammaticis exponi: & ea qua vel de Deo , vel de coelestibus virtutibus , acde omni universitate dicuntur , in quibus omnis vel paganorum philosophorum,vel hareticorum pravus error arguitur , sine magistro 8c explanatore putare ali-quem posse se discere : & ita fit ut res difficiles & obscuras malint homines pertemeritatem & inscientiam condemnare , quam per diligentiam & studium di-scere ;