Band 
Tomus secundus.
Seite
473
JPEG-Download
 

Selecta i

ptura eum qui correptiopi obnoxius est , nontamen odit , sed magis diligit arguentem ? Taleserant illi qui ab Apostolo arguebantur, ,& con-^ ^ futati non oderant arguentes . Unde & ego ar-r '? bitror illum qui in Corintho gravi ili me delique-rat , idcirco misericordiam consecutum, quoniamcorreptus ab Apostolo, sic ita acerbe correptus,ut a conventu abscinderetur Ecclesia; , non ta-rnen odio habuit arguentem, sed animadversio-nem patienter accepit, & fortiter tulit. Ego ar-bitror quod etiam majorem affectum concepiterga Paulum , atque erga omnes qui statutisPauli in ejus animadversione paruerant . Unde& Paulus sententiam revocat , ejectuma. 8, conjungit Ecclesia;, & addit dicens : Confirmatein eum chantatem . Vidit enim eitm post ani-

madversionem conservasse charitatem : & ideodixit ut etiam post peccatum non tam tribue-retur ei charitas , inerat enim , sed ut ab om-nibus ea quL inerat firmaretur . Necesse est er-go eum qui peccat argui . sed quoniam gravisnobis infirmioribus , quamvis sit utilis ista cor-reptio, ferre eam sub omnium praesentia devita-mus . Et quid dico omnium praesentia ? Inter-dum ne duos quidem cum arguimur adeste pa-timur testes, sed culpamus arguentem , sic dici-mus : oportuerat te soli mihi dicere qua; velis ,sic non sub multorum praesentia facere mihi ru-borem . Dolemus , jactamur , effervescimus , &Cin interioribus animse sensibus cruciamur. Quodsi talis correptio est qua ab hominibus vel co-ram hominibus arguimur, quid faciemus si Deusnos arguat , si jpfe Deus confutet & arguat infurore ? Nos qui episcopi arguentis iracundiamferre non postumus , sed indignanter accipimus,illum furorem qui Dei este dicitur , arguentemnos quomodo tolerabimus? Sciens ergo prophe-ta quamplurimas este differentias arguendi , &volens quasi homo pro delictis quidem argui ,verens autem ne graviori pondere , id est , nein furore Domini argueretur, ait , sicut jam &s37.i- in aho pselmo ante dixerat etiam hic : Dominene in furore tuo arguas me. Similiter autem di-cit & quod sequitur : Neque in ira tua corri-pias me. Oportet ergo nos aliqua & de corre-^ ptione dicere, de qua generaliter nos Apostolus

ai. docet dicens: Omnis quidem correptio ad prae-sens non videtur gaudii esse , sed meerpris , po-ßea autem fruffum pacatissimum his qui per eamexercitati sunt, reddet justitia. Et videte etiampueros , quemadmodum cum corripiuntur ver-beribus a psedagogis, vel doctoribus excitantur,moleste quidem accipiunt , & summum malumjudicant dolorem illum , qui eis causa eruditio-nis infligitur : & quamvis prosectus suos in hu-juscemodi eruditionibus , yel correptionibus estepositus jnon ignorent , tamen moleste atque im-patienter ferunt . Quod si eruditio puerorumhujuscemodi est , quid sentire debemus de no-bis senibus, qualem nobis vel eruditionpm , velcorreptionem imminere censemus , qua; non adispensatoribus , neque a paedagogis infertur ?Novit quippe scriptura paedagogum & dispen-satorem & procuratorem parvuli , quid inquamexistimare , vel'sentire debemus , cum ab ipsopatrefamilias eruditio nostra facta fuerit , atquecorreptio ? Iterum redeamus ad similitudinempuerorum . Si corripiatur puer a paedagogo ,non erit necesse eum correptionem paternae au-steritatis agnoscere , qu$ ex gravioribus delictis£ c flagitiosioribus provocatur . Si corripiatur 4Tom- II.

N P S ALMOS, 47|

doctore puer , non ita austerus erit magister si.r cut pater este potest , si grayia delicta in filiocognoverit. Si enim corripiat pater pro majori-bus gravioribufque peccatis, & tantum sit com-mistum filii quod ad iracundiam concitaverit pa-trem, sine dubio post cruciatus , post suppliciaetiam abdicationis pcena metuenda est. Si intel-lexisti similitudinem, transi mihi ab exemplo adrem, & intellige .de nobis omnibus qu® dicun-tur. Omnes episcopi , atque omnes presbyteri,vel diaconi erudiunt nos, & erudientes adhibentcorreptiones , sic verbis austerioribus increpant.Est autem quando erudimur etiam a procuratö-ribtis, & actoribus, id est, ab his Angelis qui-bus credita sunt dilpensandse .& .regendte animaenostra; : .quemadmodum .describitur in quodamloco Angelus .poenitentia;', qui nos suscipit ca-stigandos, sicut Pastor exponit, si cui tamen li-bellus ille recipiendus videtur . Interim diversiseruditionibus succumbimus nos homines casti-gantibus, nos & corripientibus : nondum tamenab ipso patrefamilias castigamur > sed a procura-toribus Angelis , qui uniuscujusque nostri casti-gandi atque emendandi sortiuntur officium , &est tolerabilius cum ab aliquo horum corripi-mur. Sic quoque interdum etiam paedagogo com-missa est nostra correptio. Nam quicumqtie sublege erant , quoniam lex ptedagogus .noster fuitin Christo, delinquentes in lege a paedagogo cor-ripiebantur , cum puniebantur ex lege . Punie-bantur enim vel cum lapidabantur, yel cum ali-quid eorum qua; Moyses scripserat perferebant .Nullus .ergo .eorum de quibus & perius diximusab ipso patrefamilias puniebatur. Non enim eratpaterfamilias lex , neque Angelus poenitentia; .Sed sunt alia peccata pro quibus peccantem ipsepaterfamilias punit, eum videlicet qui mensuramfacinorum supergressus, ultra creatura; contume-liam soeleris fui impietate tetendit . Nec tamenalius quis novit praeter Deum solum , qui velquando procuratoribus tradi debeat castigandus,vel qui corripiendus actoribus , quando etiam.qui subjici debeat psdagogo, cui etiam inferio-res sint horum omnium correptiones , si quisscilicet talis est qui ipsam ( ut ita dixerim) di-vinam manum in suam provocet ultionem. Si in-tellexisti qtiX dicta sunt , si altiorem secutus esintellectum, intuere nunc qualiter hsec prophetaprosequitur , cum dicit : 'etiam si corripis meDeus , noli me m ira corripere . Sed nos neccorrigi volumus, nec p*cf ag p gum patimur com-monentem , neque procuratorum vel. actorumcorreptiones libenter accipimus, & propterea abipsa ira Dei correptionem nobis induci necesseest. Propheta enim dicit : Domine ne in furoretuo arguas rae , neque in ira tua corripiasme .

Z- Sed qui hoc dicit , debet proferre ali-quam rationem, quare nolit yel in furore armi i,vel in ira corripi . Et qu$ sit jsta ratio videa-mus , ut nos si delinquimus hanc rationem di-scentes , & facientes sccuffdum hoc quod doce-mur , non incurramus in vindictam furore ar-guentis, vel ira corripientis. Quoniam, inquit,sagitta tua infixa pint mihi , & confirmasti su-per me manum tuam. Sermo Domini stgittis estsimilis . Denique & Salvator ita dixit: Posuitme sicut sagittam elettam , & in pharetra suaabscondit me . Qui ergo loquitur sermonem Do-mini, sagittas jaculatur- Et cum loouitur corri-piens & castigans, correptionis jaculo cor perso-

O o o rat

PJ

Ist

'll-l-

A 49- *

V