Buch 
En tibi lector Robertvm Valtvrivm ... de re militari : libris XII multo emaculatius, ac picturis... expressum...
Entstehung
JPEG-Download
 

ROB EHRT VU WATLTNYTAINVS

Saluſtianæ orationis breuitatem qua nihil apud eruditos elegantius, nihil po.teſt eſſe perſectius, maligne etiam reprehendere inſciteq́; obtrectare plerique co-nati ſunt. Vtq; ad ſanctos patres conuertatur oratio, quis Hieronymi contenti-ones non audluit, non legit? cum Ruffino Aquilienſe? Iouiniano? cum Vi-gilantioꝭ quem nonnunquã proprio, nonnunquã mutato nomine dormitãtemappellat? Quis eiuſdem cum Auguſtino non vidit epiſtolas? à quibus quũ contentionis ſtudium et volũtas forte abſit, more ſanctorum in quibus illi duo om-ni genere doctrinæ& vitæ ſanctimonia omnium iudicio excelluerunt, emulati-onis tamen non paruæ ſpeciem quãdam prę ſe tuliſſe haud dubie viſi ſunt. Cy-prianum in omni genere oratoriæ artis admirabilem,& cuius ingenii facilita-tem, copiam,& ſuauitatem admiramur omnes, à peritis tamẽ quibuſdam accu-ſari derideriq́; ſolitum legimus et vna ſui nominis litera immutata, Caprianumappellari, quòd ingenii tam diuitis venam ad dominicam orationem ac humi-lia quædam alia literarum ignaris ſolũ enodanda conuertiſſet. Ad poſtremumquum conſtet ingeniis omnis æui pręcellentibus vnum hoc venenum vnàmquelabem inuidiam extitiſſe, non mirum tibi, Sigiſmunde, nec cui piã videri debet,ſi contra me puſillum hominem& indoctum ſcholaſtici quidam& circũfora-nei rabulæ latrent atque deſæuiant. Quocirca lectorem etiam humanitatis iurepoſtulo, quiſquis lle erit qui viderit hæc, ne iurgiis inſectetur, conterat, vel deteſtetur: verùm ſi ab initio legerit, perlegat quoq;,& in legendo quæ alibi norit(quum nihil ſcribi omnino noua inquiſitione poſſit) minime tanquam iniquarepudiet, ſatiſque eſſe iudicet, non eſſe hæc, nec in ere in tabernisliterarum ludi valde protrita. Illud denique peto, vt non erudiendi oſtentandiq;noui aliquid magis quàm reſtaurandi gratia quę deperdita erãt clarorum viro-rum monumenta, quaſi maiorum demonſtratione veſtigiorum, ſcripta hæc ex-iſtimentur: atque vt eiuſce deperditæ rei notitia plenior habeatur, ab ipſis(vt italoquar) cunabulis ſcriptores eius auctores recẽſebo, quos& multos& præcla-ros, tam Græcorum quam Latinorum aliarumq́; gentium fuiſſe comperio, De-metrium ſcilicet Phanoſtrati filium, Phalereum, Democritum, Xenophontem,Pyrrhum Epirotarum regem maximum, Iphicratem Athenienſem, Anacharfim e e Higinum, Catonẽ Cenſorium, Marcum Varro-nem, M. T. Ciceronem, Cornelium Celſum, Martianum, Modeſtinum, Marcel-lum, Sextum Iulium Frõtinum, Vegetium Renatum, Patrinum, his minus omiſſis quæ à Romulo, Numa Pompilio, Tullo Hoſtilio, Anco Martio, Tarqui-nio Priſco, Seruio Tullo ex regibus: ex Cæſarum verò& Auguſtorum familia,Iulio Cæſare, Diuo Aug. Diuo Traiano Adrianoq; inſtituta, inuẽta, cõmutata

vel reuocata ſunt: quorũ pene omnium libri qui ſcripſerũt cum vel temporum

vitio, vel iactura quadam noſtra deperiſſent, illiq; ipſi qui fato minus eſſent ab-

ſumpti in multis deficerent quæ ad rem ſpectare videbãtur, ſuſcepi laborem no-

huius com mentationis, tuo tantum nomini dedicandum. Nullus enim oc-

currebat alius,(neque amore aut errore teneor) in tanto nobilium ducum& im

peratorũ numero, cui iure ſuo munus hoc dedicari dignius poſſet: quippe qui

hac ſolus tempeſtate caſtrorum filius, exercituum pater, optimiſquibuſq; doctri